Hic propheta quasi desperans de populo, orat pro seipso. Et primo ponitur ipsius conquestio, proponens adversariorum discordiam; vae mihi; idest, imminet ex hoc quod natus sum. Rixae, idest propter quem rixa sit, eo quod vitia, et mala praenuntio, discordiae, aliis me impugnantibus, et aliis defendentibus. Hoc etiam in christo completum est. Job 10: quare de vulva eduxisti me, qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret? excludit discordiae causam, quae maxime solet ex contractibus oriri. Non foeneravi.
Omnes maledicunt. Ps. 108: maledicent illi, et tu benedices. Qui insurgunt in me confundantur, servus autem tuus laetabitur.
Secundo ponitur domini consolatio: dicit dominus.
Et primo quantum ad salutem propriam in promotione sui, et suorum in bonis: si non reliquiae, idest qui adhaerent tibi (non enim habuit filios ut infra 16), in bonum, erunt. Aposiopesis, supplendum, non mihi credatur. Et quantum ad liberationem a malis: si non occurri, paratus ad auxilium. 2 Cor. 1: benedictus deus, et pater domini nostri jesu christi, pater misericordiarum et deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. Secundo quantum ad adversariorum afflictionem, comminans hostem implacabilem. Et primo excludit hostium concordiam, quia cum propheta concordare voluerunt: numquid Judaeorum populus, qui est ferrum, propter duritiam, et aes, propter impatientiam, foederabitur ferro ab Aquilone, idest a chaldaeis? quasi dicat, non. Supra 6: aes, et ferrum universi corrupti sunt. Defecit sufflatorium in igne, consumptum est plumbum.
Vel tu ferrum, dura praedicans illis, qui sunt ferrum et aes, foederari non potes. Joan. 15: nolite mirari si odit vos mundus: scitote quoniam me priorem vobis odio habuit. Secundo excludit confoederationis fiduciam, tum ex muneribus: divitias tuas, et thesauros tuos in direptionem dabo gratis; quasi dicat, nihil tibi proderunt, in omnibus, idest pro omnibus. Nahum 2: diripite argentum, diripite aurum, et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus.
Tum etiam ex precibus: et adducam, quasi dicat: non poteritis eos rogare, quia non intelligent. Isa. 6: levabit signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibus terrae. Tertio assignat causam: quia ignis succensus est. Deuter. 32: ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima, devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet.