Hic ponitur prophetae petitio: et primo ponitur ipsius oratio; secundo domini responsio, ibi, propter hoc, haec dicit dominus. Circa primum tria. Primo ponit divinae consolationis solatium, proponens divinam cognitionem, tu scis, quid patior, et quid feci. Recordare, per effectum misericordiae.
Thren. 3: recordare paupertatis et transgressionis meae, absinthii et fellis. Petit consolationem, et visita me, consolando. Job 10: visitatio tua custodivit spiritum meum. Et excludit dilationem: noli in potentia. Eccl. 5: altissimus enim est patiens redditor. Secundo allegat meritum, proponens opprobrium quod pro deo sustinuit patienter, ponens illatam injuriam; scito, effectu te scire ostende, propter te, dum mandatis tuis obediens, dura populo nuntiabam.
Ps. 68: quoniam propter te sustinui opprobrium, operuit confusio faciem meam. Et spiritualem patientis laetitiam: inventi sunt, quasi opere expleti, et comedi, delectatus in eis. Ps. 118: quam dulcia faucibus meis eloquia tua. Super mel ori meo. Ponens etiam causam: quoniam invocatum est nomen tuum super me, dum scilicet dicor propheta domini. Supra 14: nomen tuum invocatum est super nos. Proponit etiam consortium quod vitavit prudenter, ponens solitudinem: non sedi in Concilio ludentium, multo minus iniquorum, ne gravitatem, cordis deponerem, et ut mandatis tuis vacarem.
Tob. 3: numquam cum ludentibus miscui me neque cum his qui in levitate ambulant participem me praebui. Ponens interiorem exaltationem: et gloriatus sum a facie manus tuae, corrigentis. 2 Cor. 12: libenter gloriabor in infirmitatibus meis. Vel manus consolantis spiritualibus donis. Ponens etiam solitudinis rationem: solus sedebam, quoniam comminatione replesti me, quasi dicat: tot amaritudinibus opprimebar quod non vacabat mihi ludere. Thren. 3: replevit me amaritudine. Tertio miratur inflicti doloris aculeum, ponens dolorem: quare factus est dolor meus perpetuus? quasi dicat: unde est quod post tantas preces, post tot merita tribulatio non recedit? infra 30: insanabilis fractura tua, pessima plaga tua. Secundum Judaeos, loquitur in persona jerusalem. Et adjungit consolationem: facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium; quasi dicat: in hoc tamen consolabor, quod cito transiturae sunt hujusmodi angustiae, sicut aquae infideles quae ex pluviis congregantur.
Psal. 68: intraverunt aquae usque ad animam meam. Vel hoc dicit propter dolum adversariorum.