Hic ponitur domini exaudientis responsio.
Et primo promittit promotionem in beatis, quantum ad vitae rectitudinem: si converteris, alios ad me a peccatis, convertam te, ab angustiis, stabis, per vitae rectitudinem, vel contemplationis eminentiam. 3 Reg. 17: vivit dominus in cujus conspectu sto. Jac. Ult.: qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, liberabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum.
Et quantum ad praedicationis auctoritatem: et si separaveris pretiosum a vili, distinguendo scilicet opera mala a bonis, os meum, quia per te loquar.
Matth. 10: non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in nobis.
Secundo quantum ad liberationem a malis: et primo a malis culpae: convertentur ipsi ad te; quasi dicat: ipsi imitabuntur te, et non tu eos. 1 Cor. 4: rogo vos, imitatores mei estote, sicut et ego christi. Secundo a malis poenae: et primo promittit fortitudinem: et dabo te populo huic in murum aereum fortem. Supra 1: dedi te in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum aeneum super omnem terram, regibus Juda, et principibus ejus, et sacerdotibus, et populo terrae; et bellabunt adversum te, et non praevalebunt: quia ego tecum sum, ait dominus, ut liberem te. Secundo promittit defensionem, et bellabunt. Psal. 22: nam si ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Tertio promittit liberationem, et liberabo. Isa. 43: noli timere, quia redemi te, et vocavi te nomine tuo.
Notandum, quod sancti gloriantur in bono virtutis.
In tribulationum passione. Rom. 5: non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus.
In proximorum conversatione. 2 corinth. 7: multa mihi fiducia est apud vos, multa gloriatio pro vobis. In conscientiae puritate. 2 Cor. 1: gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. Item gloriantur sancti in deo, in divina dilectione ostensa per passionem.
Galat. Ult.: mihi absit gloriari nisi in cruce domini nostri jesu christi. In divina cognitione.
Supra 9: in hoc glorietur, qui gloriatur, scire, et nosse me. In divina imitatione. Eccli. 23: magna gloria est sequi dominum; longitudo enim dierum assumetur ab eo.