Hic tangit secundum, unde scilicet spes impunitatis proveniebat, scilicet divitiarum abundantiam: et primo tangit fiduciam malorum, quae est in divitiis, sub similitudine perdicis, quae ova aliena furatur, et super ea incubat, et tandem a pullis deseritur, tangens, injustam congregationem, perdix fovit, et exponit: fecit divitias, et non in judicio. Habac. 2: vae ei qui multiplicat non sua. Usquequo et aggravat contra se densum luctum.
Et ipsarum amissionem: in dimidio dierum suorum derelinquet eas: quia in juventute morietur: vel quia adhuc ipso vivente eas amittet, diripientibus chaldaeis. In novissimo, idest in divino judicio, vel in morte, quando invenientur ei divitiae nihil profuisse, erit insipiens, idest apparebit.
Ps. 48: et relinquet alienis divitias suas, et sepulcra eorum domus illorum in aeternum. Job 12: ipse novit decipientem, et cum qui decipitur. Secundo ponit spem justorum, quae est in cultu divino: solium gloriae, idest expectatio et fiducia populi Israel est templum, et arca, et propitiatorium, in quibus intelligitur cultus divinus; quod dicitur solium gloriae altitudinis: ibi enim gloria domini in revelationibus apparebat a principio legis datae, locus sanctificationis, idest in quo sanctificamur, vel quem sanctificasti coram nobis, et pro nobis.
Supra 14: solii gloriae recordare, ne irritum facias foedus tuum nobiscum. Et adjungit poenam discedentium ab hac fiducia, ponens poenam: domine, omnes qui te derelinquunt, confundentur, recedentes a te, in terra, captivitatis, scribentur, quasi cives perpetuo ibi manentes; vel cum illis qui terrena sapiunt, vel in terrenam corruptionem descenderunt: de quibus psalm. 48: vocaverunt nomina sua in terris suis. Et assignat causam: quia dereliquerunt fontem aquae vivae. Supra 2: me dereliquerunt. Tertio porrigit petitionem suam ad eum qui est sua expectatio: sana me, a languoribus peccati, et angustiae quibus involvor, salvum me fac, conservando in bonis, laus mea, quem laudo, vel in quo laudor. Ps. 40: ego dixi: domine, miserere mei, sana animam meam, quia peccavi tibi.