Hoc est tertium, unde eis fiducia impunitatis proveniebat, quia divinis comminationibus non credebant: et circa hoc tria. Primo ponitur incredulorum insultatio: ubi est verbum? quasi dicat, non venient. Isa. 5: qui dicitis: festinet, cito veniat opus ejus, ut videamus, et appropriet, et veniat consilium sancti Israel, et sciemus illud.
Amos 5: vae desiderantibus diem domini. Ad quid enim vobis? secundo ponitur prophetae excusatio quantum ad constantiam mentis: et ego non sum turbatus, propter eorum contradictionem, sequens, implens quod mihi praecepisti, diem, praesentem vitam, quia etiam paratus mori; vel prosperitatem et gloriam praesentem. 2 corinth. 4: mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, vel ab humano die. Et quantum ad veritatem praedicationis: tu scis... Rectum in conspectu tuo fuit, quamvis non eorum. Job 16: in caelo est testis meus. Tertio ponitur ipsius petitio: et primo petit salutem: non sis tu mihi, quasi dicat: solum indignationem tuam timeo. Job 9: aufert a me virgam suam, et pavor ejus non me terreat. Matth. 10: nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere, sed potius timete eum qui potest animam et corpus perdere in Gehennam. Secundo petit incredulis afflictionem in corde ex confusione, de culpa, confundantur. Psalm. 39: confundantur et revereantur, qui quaerunt animam meam ut auferant eam. Et timorem poenae, pavent, Proverb. 10: pavor his qui operantur malum. Sapient. 17: cum enim sit timida nequitia, data est in omnium condemnationem.
Et in corpore: induc super eos diem afflictionis, in vita, contere, per mortem, duplici, gladio et fame, vel anima et corpore.