DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN TERTIO SENTENTIARUM
ARTICULUS III. PONUNTUR RESPONSIONES
UTRUM FIDES REMANEAT IN PATRIA IRCA trigesimampriniam et trigesimamsecundam distinctiones 3. Sententiarum, quaeritur : Utrum fides remaneat in patria. Et arguitur quod sic. Cognitio fidei et cognitio gloriae differunt secundum perfectum et imperfectum. Sed cognitio perfecta et imperfecta simul sunt : sicut in angelo simul est cognitio matutina cum cognitione vespertina; et aliquis homo simul potest habere de eadem conclusione scientiam per syllogismum demonstrativum, et opinionem per syllogismum dialecticum. Ergo et fides simul potest esse post hanc vitam cum cognitione gloriae. In oppositum arguitur. Quia dicit Apostolus, 2. Corinthio): 5(v. 6 et 7) : Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino; per fidem enini ambulamus, et non per speciem. Sed illi qui sunt in gloria, non peregrinantur a Domino, sed sunt ei praesentes. Ergo fides non manet post hanc vitam in gloria. In hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, objectiones. In tertio, responsiones.