Hic revocat eos ad cultum pristinae religionis quantum ad mandatum de observatione sabbati, quod levissimum est, ut magis eorum obstinatio ostendatur: et circa hoc duo facit. Primo determinat praedicationis locum, in porta, ut quasi inviti cogantur audire. 2 timoth. Ult.: insta opportune, importune, argue, obsecra, increpa.
Filiorum, ipsi enim sunt populus meus; sed filii populorum sunt. Per quam ingrediuntur: ipsa enim specialis porta erat juxta domum regiam, per quam reges urbem ingrediebantur. Supra 7: sta in porta domus domini, et praedica ibi verbum istud etc.. Secundo proponit praedicationis verbum: et dices ad eos: et circa hoc tria facit.
Primo ponit praeceptum, petens auditum, audite.
Psalm. 2: et nunc reges intelligite, erudimini qui judicatis terram. Promulgans praeceptum: haec dicit dominus: custodite, a peccato, portare, extra civitatem, pondera, mercium, et opus, servile, pertinens vel ad servitutem culpae, vel ad servitutem poenae: quia etiam ab illis, quae peccata non erant, tenebantur abstinere; a quibus omnibus nos non tenemur abstinere, sed secundum praeceptum ecclesiae ordinantis de hoc. Sanctificate, ut bonis operibus vacetis. Exod. 20: memento ut diem sabbati sanctifices. Nehemiae ult.: vidi in Juda calcantes in sabbato, portantes acervos, et onerantes super asinos vinum et uvas et ficus et omne onus, et inferentes in jerusalem die sabbati. Et contestatus sum etc.. Et ponit praecepti contemptum: et non audierunt. Supra 7: non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt in voluptatibus, et pravitate cordis sui mali, etc.. Secundo promittit obedientibus praemium: et erit, si audieritis: quantum ad tria; in quibus civitas gloriosa erat: scilicet in dignitate regni; et quantum ad hoc, ingredientur. Isa. 1: restituam judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus. In multitudine populi; et quantum ad hoc, et habitabitur: isa. 62: non vocaberis ultra derelicta, et terra tua non vocabitur amplius desolata. Et quantum ad religionem templi: et venient de civitatibus Juda, de circuitu jerusalem, et de terra beniamin, et de campestribus, et de montuosis, et ab Austro, etiam ab Aegypto. Isa. 60: offerentur super placabili altari meo, et domum majestatis meae glorificabo. Tertio comminatur contemnentibus incendium: si autem non audieritis... Succendam ignem in portis, quia portas intrantes chaldaei ignem miserunt in civitatem. Isa. 1: succendetur utrumque simul, et non erit qui extinguat.
Nota, quod sancti fructificant per sapientiae contemplationem. Eccl. 6: quasi is qui arat, et qui seminat, accede ad eam, et sustine bonos fructus illius. Per caritatis fervorem. Cant. 5: veniat dilectus meus in hortum suum, ut comedat fructum pomorum suorum. Per laudis confessionem. Heb. 13: per ipsum offeramus hostiam laudis semper deo, idest fructum labiorum confitentium nomini ejus. Per meritoriam operationem. Psal. 84: etenim dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum. Per proximorum conversionem. Joan. 15: ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat.
Item notandum, quod sequitur aliquis christum per carnis integritatem. Apoc. 14: virgines enim sunt, et sequuntur agnum quocumque ierit.
Per cordis intentionem. Philip. 3: sequor si quo modo comprehendam. Per tribulationis passionem. 1 Petr. 2: christus passus est pro nobis vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. Per mandatorum observationem job 23: vestigia ejus secutus est pes meus, viam ejus custodivi et non declinavi ex ea. Per gloriae receptionem. Eccli. 25: magna gloria est sequi dominum; longitudo enim dierum assumetur ab eo.