Hic ostendit obstinationem ipsius populi quasi per experimentum: et primo quia contemnunt praedicationem; secundo quia persequuntur praedicatorem, ibi, et dixerunt: venite, et cogitemus contra jeremiam cogitationes. Circa primum duo.
Primo ponitur praedicatio revocans eos ad poenitentiam; secundo ponitur contemnentium desperatio, ibi, qui dixerunt: desperavimus: post cogitationes enim nostras ibimus. Circa primum duo.
Primo designat dominus prophetae revelationis locum: in domum figuli, ut ex ipsius operis similitudine prophetia sumeretur: in quo significatur quod descendenti in considerationem suae infirmitatis, verba domini revelantur. Prov. 3: cum simplicibus sermocinatio ejus. Descendi, accessi in inferiorem partem civitatis, ubi hujusmodi artifices morabantur. Secundo ponitur revelatum verbum.
Et primo ponit similitudinem; secundo ex similitudine sumit rationem, ibi, repente loquar adversus gentem. Circa primum duo. Primo ponitur factum figuli, unde similitudo sumitur, ponens vasis destructionem: et ecce ipse faciebat opus super rotam, Eccl. 58: figulus sedens ad opus suum, et convertens pedibus suis rotam, qui in solicitudine positus est semper propter opus suum, et innumera est omnis operatio ejus. Et destructi vasis restaurationem: conversusque fecit illud vas alterum. Sapien. 15: figulus mollem terram premens, laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas, et de eodem luto fingit quae munda sunt in usum vasa, et similiter quae his sunt contraria. Secundo ponit similitudinis adaptationem: et factum est verbum domini ad me. Et primo ponitur quaestio: numquid sicut figulus iste non potero vobis facere, domos Israel? isa. 64: et nunc domine, pater noster est tu, nos vero lutum; et fictor noster tu, et opera manum tuarum omnes nos. Secundo responsio: ecce sicut lutum: sapien. 7: in manu ipsius et nos, et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientiae disciplina.