Hic sumit rationem ex praedicta similitudine.
Sed objicitur contra id quod dicitur hic, illud quod habetur Num. 23: non est deus ut homo ut mentiatur, neque ut filius hominis ut mutetur. Sed hoc non potest esse sine mendacio, quod aliquis dicat futurum quod non eveniat, neque sine mutatione, si poenitentiam agat.
Ergo etc..
Ad quod dicendum quod est duplex prophetia secundum Hieronymum in Glossa super Matth. Cap. 1, scilicet praedestinationis in his quae non dependent ex libero arbitrio, sed tantum ex dei dispositione, quae immutabilis est; et ideo hanc necesse est omnibus modis evenire. Alia est praescientiae de his etiam quae libero arbitrio non subjacent, sed procedunt a deo secundum quod deus praescit finaliter eventum uniuscujusque rei.
Et sic etiam sententia divina non mutatur, facta mutatione in homine, sed non in deo. Et ideo poenitentia accipitur non secundum mutationem divinae dispositionis, sed divinae sententiae prolatae secundum causas inferiores. Et ideo dicit, repente, et subito, loquens de deo ad similitudinem hominis: dicitur enim aliquis repente loqui, quando sine praemeditatione loquitur. Hoc autem convenit quando tantum ad praesens, omissa futuri consideratione, respicit.
Circa hoc ergo duo facit. Primo ponit divinae sententiae revocabilitatem in malis, ponens sententiae pronuntiationem, ut eradicem, auferendo omnem firmitatem. Supra 1: constitui te hodie super gentes, et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes. Et sententiae revocationem: si poenitentiam egerit gens illa a malo suo...
Agam et ego poenitentiam. Oseae 11: conversum est in me cor meum, pariter conturbata est paenitudo mea. Et in bonis, ponens sententiae promulgationem, et subito. Job 22: si reversus fueris ad omnipotentem, aedificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo. Et revocationem, si fecerit malum. Ezech. 18: si averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem juxta omnes abominationes quas operari solet impius numquid vivet? omnes justitiae ejus quas fecerat, non recordabuntur: in praevaricatione qua praevaricatus est, et in peccato suo quod peccavit, in ipsis morietur. Secundo inducit cognitionem: et primo proponit excogitatam poenam: nunc ergo dic viro Juda...p haec dicit dominus, ecce ego fingo, sicut figulus, malum, poenae. Isa. 45: ego dominus faciens pacem, et creans malum. Secundo concludit poenitentiam: revertatur unusquisque a via sua mala, et vias, opera, studia, cogitationes, dirigite, recta facite.
Ezech. 33: convertimini a viis vestris pessimis.