Hic ponitur contemnentium desperatio: et primo ponitur desperatio, desperavimus. Supra 2: dixisti: desperavi, nequaquam faciam: adamavi quippe alienos, et post eos ambulabo. Secundo ponitur desperantium condemnatio: ideo haec dicit dominus. Et primo arguit in eis horribilem culpam in comparatione gentium: interroga gentes.
Supra 2: transite ad insulas cethim, et videte, et in cedar mittite, et considerate vehementer, et videte si factum est hujusmodi, si mutuavit gens deos suos. Et certe ipsi non sunt dii. Ezech. 5: contempsit judicia mea, ut plus esset impia quam gentes, et praecepta mea ultra quam terrae quae in circuitu ejus sunt. Ex similitudine insensibilium, quae ordinem sibi a deo praefixum tenent: numquid deficiet de petra agri nix Libani? et notandum quod Libanus est mons magnus, et habet in summitate magnam latitudinem, in qua sunt agri, et speluncae petrarum, in quas, quia radius solis non pervenit, conservantur nives perpetuo. Aut evelli possunt aquae erumpentes, ut non fluant de Libano, et aliis altis montibus? quasi dicat, non. Eccl. 3: didici quod omnia opera quae fecit deus perseverent in perpetuum. Non possumus eis quidquam addere, nec auferre, quae fecit dominus ut timeatur. Ex conditione operum, quia inutilia: frustra libantes, scilicet idolis.
Rom. 6: quem ergo fructum habuistis tunc in illis in quibus nunc erubescitis? quia nociva, et impingentes, idest offendentes. Isa. 59: impegimus in meridie quasi in tenebris, in caliginosis quasi mortui. Quia turpia, in semitis saeculi, scilicet idolatriae, post quas saeculum totum vadit. Job 22: numquid semitam saeculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui, qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum qui dicebant deo: recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus.
Et difficilia: ut ambularent per eas in itinere non trito, a sanctis patribus. Vel quia vana peccata excogitabant. Sap. 5: ambulavimus vias difficiles, viam autem domini ignoravimus.
Numer. 20: via trita gradiemur. Secundo comminatur stupendam poenam. Primo quantum ad terrae desolationem: ut fieret terra eorum in desolationem.
Ut consecutive. Thren. 1: o vos omnes qui transitis per viam attendite, et videte, si est dolor sicut dolor meus. Secundo quantum ad gentis destructionem: sicut ventus, qui omnes fruges desiccat, inimico, Babylonico. Supra 4: ventus urens in viis quae sunt in deserto viae filiae populi mei, non ad ventilandum, et ad purgandum.
Tertio divini auxilii cessionem. Dorsum, ad modum hominis irati. Deut. 32: abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissima eo. Ps. 73: ut quid, domine, repulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuae tuae?