Hic ostenditur eorum obstinatio ex eo quod persequebantur praedicatores eorum in figuram persecutionis christi: et primo ponitur adversariorum persecutio, ponens persequendi consilium, venite.
Sapient. 2: dixerunt impii cogitantes apud se non recte. Et infra (ibidem): circumveniamus justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris etc.. Persecutionis argumentum: non enim peribit lex, legis dispositio, sermo, divinae revelationis; quasi, falso hoc futurum praedixit. E contra Ezech. 7: peribit lex a sacerdote, et consilium a senioribus. Et persequendi modum, lingua, detrahendo, et accusando.
Non attendamus, quasi timentes comminationes ipsius. Psalm. 63: exacuerunt ut gladium linguas suas, firmaverunt sibi sermonem nequam.
Eccl. 28: flagelli plaga livorem facit, plaga autem linguae comminuet ossa. Secundo ponitur prophetae oratio: et primo petit audientiam: attende, domine, ad me, idest ad mea merita. Thren. 3: audisti opprobrium eorum, domine, omnes cogitationes eorum adversum me. Secundo proponit ingratitudinis culpam, ponens ingratitudinem: numquid redditur pro bono malum? quasi dicat: non est consuetum, non est justum. Foveam, deceptionem, ut tollerent vitam meam. Psalm. 108: posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea. Et ingratitudinis probationem, recordare. 2 Mach. Ult.: hic est fratrum amator, et populi Israel; hic est qui multum orat pro populo, et universa sancta civitate, jeremias propheta dei. Tertio imprecatur poenam: et primo poenae inflictionem quantum ad pueros: propterea da filios. Supra 15: qui ad gladium, ad gladium; et qui ad famem, ad famem: et qui ad captivitatem, ad captivitatem.
Quantum ad matrimonio utentes: fiant uxores eorum absque liberis. Osea 9: da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia. Et quantum ad viros bellicosos: juvenes eorum confodiantur gladio in praelio, audiatur clamor, planctus. Isa. 15: clamorem contritionis levabunt. Secundo poenae occultationem, ut praecavere non possint: adduces latronem, Nabuchodonosor, qui subito super eos veniat. Abdias: si fures intrassent ad te, si latrones per noctem, quomodo conticuisses? et assignat rationem: quia foderunt foveam; quasi dicat: justum est ut decipiantur qui me decipere voluerunt. Psalm. 56: laqueum paraverunt pedibus meis, et incurvaverunt animam meam.
Et inducit probationem: tu autem, domine, scis.
Thr. 3: vidisti, domine, iniquitatem illorum adversum me, judica judicium meum. Secundo excludit sententiae revocationem, excludens misericordiam: ne propitieris, mundando a culpa, non deleatur, liberando a poena. Psalm. 108. In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu domini, et peccatum matris ejus non deleatur.
Et imprecatur poenam: fiant corruentes...
Abutere eis, idest in malum utere, vel contra consuetudinem clementiae tuae. Isa. 3: ruit jerusalem, et Judas concidit: quia lingua eorum, et adinventiones eorum contra dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus.
Notandum, quod est quidam sibilus bonus divinae inspirationis. Zach. 10: sibilabo eis, et congregabo illos quia redemi eos. Humilis confirmationis. 3 Reg. 19: post ignem sibilus aurae tenuis. Compassionis. Infra 49: omnis qui transibit per eam stupebit, et sibilabit super omnes plagas ejus. Item est sibilus malus iniquae persuasionis. Sapient. 17: serpentum sibilatione commoti, tremebundi peribant. Insultationis.
Thren. 2: omnes transeuntes per viam sibilaverunt, et moverunt capita sua super filiam jerusalem: haeccine est urbs, dicentes, perfecti decoris, gaudium universae terrae? et stuporis.
Infra 25: ponam eos in stuporem, et sibilum in solitudines sempiternas.
Item super illud verbum, ut loquerer pro eis bonum, nota, quod christus loquitur pro nobis bonum ad impetrandum veniam. Luc. 23: pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Ad excusandam culpam. 1 joan. 2: advocatum habemus apud patrem jesum christum justum; et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Ad Heb. 12: accessistis ad testamenti novi mediatorem jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel. Ad impetrandam gloriam.
Joan. 17: volo ut ubi ego sum et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi.