Postquam philosophus determinavit de colore, hic consequenter determinat de sapore.
Et primo dicit de quo est intentio. Secundo exequitur propositum, ibi, igitur aquae natura.
Dicit ergo primo, quod post colorem dicendum est de odore et sapore. Et circa hoc assignat duorum causam. Prima quidem, quare coniunctim de eis sit agendum, scilicet propter eorum convenientiam, quia utrumque eorum est fere eadem passio. Nominat autem utrumque passionem, quia utrumque eorum est in tertia specie qualitatis, quae est passio, vel passibilis qualitas. Dicit autem saporem et odorem fere esse eamdem passionem, quia utrumque causatur ex permixtione humidi et sicci secundum aliqualem terminationem a calido: non tamen utrumque eorum est omnino in eisdem: quia odor magis sequitur siccum, et ideo principalius est in fumali evaporatione; sapor autem magis sequitur humidum.