Finita comminatione contra populum, incipit comminatio contra principes. Et primo ponitur comminatio prophetae contra principes; secundo conspiratio principum contra prophetam, infra 26 cap.: in principio regni joakim filii josiae regis Juda.
Circa primum duo. Primo comminatur contra principes Judaici populi; secundo contra illos, et alios, infra 25 cap.: verbum quod factum est ad jeremiam a domino. Prima in duas.
In prima comminatur contra principes in summo dignitatis gradu constitutos; in secunda contra omnes comminatur, infra 23 cap.: vae pastoribus qui dispergunt, et dilacerant gregem. Circa primum duo. Primo comminatur contra summum in dignitate spirituali, scilicet contra summum sacerdotem; secundo contra summum in dignitate temporali, scilicet contra regem, infra 21 cap.: verbum quod factum est ad jeremiam a domino.
Circa primum duo. Primo ponitur comminatio contra summum sacerdotem; secundo propter pericula quae ex hoc prophetae imminebant, ponitur ipsius conquestio, ibi, seduxisti me, domine.
Circa primum duo. Primo ponitur comminationis occasio ex prophetae persecutione: ubi ponitur persecutionis ratio: prophetantem sermones istos, contra civitatem: hoc enim erat officium summi sacerdotis, ut scilicet falso prophetantes corriperet.
Infra 29: dedit te dominus sacerdotem pro jojade sacerdote, ut sis dux in domo domini super omnem virum arreptitium, et prophetantem, ut mittas eum in nervum, et in carcerem, etc..
Prophetae persecutio: et percussit... Et misit eum in nervum, in carcerem, genus tormenti ad detinendum captivos, beniamin, quae ducebat in tribum beniamin; erat enim civitas sita in confinio duarum tribuum. Superiori, quia forte plures erant portae ducentes in terram illam, in domo domini: unde in illa porta exercebatur judicium de prophetis, et de ministris templi, et ibi claudebantur in carcere. Thren. 3: circumaedificavit adversum me ut non egrediar, aggravavit compedem meum. Et prophetae liberatio: cumque illuxisset in crastinum, eduxit Phassur jeremiam de nervo.
Act. 4: factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et Scribae in jerusalem. Psalm. 67: qui educit vinctos in fortitudine. Secundo ponitur comminatio: et primo ponitur poenae designatio ex immutatione nominis: et dixit ad eum: loquitur ad modum hominis timidi, qui undique circumspicit.
Prov. 10: pavor his qui operantur malum. Secundo ponitur poenae comminatio: quia haec dicit dominus: et primo quantum ad ipsius amicos: te, et omnes amicos. Ps. 77: sacerdotes eorum in gladio ceciderunt. Secundo quantum ad subditos, ponens captivitatem hominum: et omnem Judam. Thren. 1: migravit Judas propter afflictionem, et multitudinem servitutis; habitavit inter gentes, nec invenit requiem.
Et direptionem bonorum: et dabo universam substantiam civitatis hujus. Isa. 39: auferentur omnia quae in domo tua sunt, et quae thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc, in Babylonem. Non relinquetur quicquam, dicit dominus. Tertio quantum ad ipsius domesticos: tu autem Phassur, et omnes habitatores domus tuae, ibitis in captivitatem... Et omnes amici tui quibus prophetasti mendacium; promittens prospera. Isa. 22: quasi pilam mittet te dominus in terram latam et spatiosam. Ibi morieris, etc.. Amos 7: filii tui, et filiae tuae in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur; et tu in terra polluta morieris, et Israel captivus migrabit de terra sua.