Hic ponitur prophetae conquestio: et primo plangit injunctum officium, secundo nativitatis ortum.
Circa primum duo. Primo plangit injunctum officium propter consecutam irrisionem; secundo propter persecutionem, ibi, audivi enim contumelias multorum.
Circa primum tria. Primo quasi conquerendo notificat injunctionis modum, seduxisti; idest occasionem deceptionis ex verbis tuis accepi: credebam enim me prophetaturum contra gentes, et non contra Judaeos a quibus persecutionem patior. Non autem vult imponere crimen deceptionis in deum, quia blasphemaret.
Invaluisti, imponens officium mihi renitenti, ut supra 1. Et hoc praecipue quia fructum praedicationis suae non vidit. Isa. 49: in vacuum laboravi, sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi. Secundo proponit praedicationis eventum, ponens irrisionem: factus sum in derisum...
Omnes subsannant rugatione nasi, irrisionem propalantes. Thren. 3: factus sum in derisum omni populo meo, canticum eorum tota die. Et assignat rationem, ponens praedicationis verbum, quo arguebat aperte culpas, et comminabatur poenas: quia jam olim loquor vociferans iniquitatem, et vastitatem, quae tamen nondum venit.
Isa. 16: his qui laetantur super murum cocti lateris, loquimini plagas suas. Et consequens opprobrium: et factus est mihi sermo domini in opprobrium, idest opprobrii causa. Act. 26: festus Paulo dixit: multae litterae ad insaniam te deduxerunt. Tertio resignat injunctum officium et dixi. Et primo abjicit officium, non recordabor, idest, non cogitabo ulterius loqui ad populum. Nolebat enim margaritas ante porcos spargere. Matth. 7: nolite sanctum dare canibus. Secundo officium abjectum resumit: et factus est quasi ignis; quanto enim magis quis exterius a verbis abstinet, magis intus fervorem amoris sentit. Ps. 38: concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis. In ossibus, in intimis mentis, defeci, a proposito, ferre non sustinens, interius incendium, audivi enim contumelias multorum.
Hic conqueritur de officio assumpto, ex eo quod persecutiones sustinebat. Et primo ponitur adversariorum persecutio: et primo ponit persequentium multitudinem, multorum, quibus resisti non potest.
Persequimini; in quo notatur ipsorum conjuratio.
Ponit etiam familiaritatem: ab omnibus viris qui erant pacifici mei; in quo notatur imminens periculum Abdias: omnes viri foederis tui illuserunt tibi, invaluerunt contra te viri pacis tuae. Secundo ponitur prophetae confortatio, ponens divinum auxilium: dominus autem mecum, ad defendendum.
Isa. 50: dominus deus auxiliator meus, et ideo non sum confusus. Et ipsius officium: et idcirco cadent, quia persequuntur. Isa. 40: deficient pueri, et laborabunt, et juvenes infirmitate cadent. Confundentur, quia opprobria dixerunt, quia non intellexerunt, idest intelligere noluerunt, opprobrium, aeternae damnationis, vel futurae captivitatis. Psal. 39: confundantur, et revereantur qui quaerunt animam meam ut auferant eam. Tertio ponitur petitio: ubi captat benevolentiam, commendans justitiam, probator, idest approbator vel inquisitor et discussor: scientiam, qui videt renes, quantum ad affectiones, et corda, quantum ad cogitationes. Supra 17: ego dominus scrutans cor, et probans renes, qui do unicuique juxta viam suam, etc.. Petit vindictam: videam, quaeso, ultionem meam ex eis: assignat causam: tibi enim revelavi, non hoc ignoranti, sed totam causam meam in te ponens. Supra 11: tibi enim revelavi causam meam. Quarto ponitur gratiarum actio, cantate domino. Psal. 71: quia liberavit pauperem a potente, pauperem cui non erat adjutor.