Hic plangit nativitatis suae ortum.
Sed objicitur contra hoc quod hic dicitur. Sanctorum enim est gloriari in tribulationibus, ut dicitur ad Rom. 5, ergo videtur quod jeremias non debuerit pro tribulationibus in maledictionem prorumpere.
Praeterea dies creatura dei est; maledicere autem creaturae dei, est peccatum: ergo etc..
Praeterea dies transitorium quid est, et huic poenam maledictionis aptare stultum est: ergo etc..
Praeterea nullus debet innocenti maledicere; sed ille homo in hoc quod jeremiam non interfecit, innocens fuit: ergo peccavit ipsi maledicendo.
Ad primum dicendum, quod tribulationes in se consideratae malae sunt inquantum contrariantur naturae bonae, ut dicit Augustinus; et sic eas abhorrere naturali odio, peccatum non est. Si tamen propter eas ratio a sua rectitudine deduceretur, hoc esset peccatum. Consideratae autem secundum quod promovent in bonum, sic sancti in ipsis gloriantur, sicut infirmus in sectione per quam sanatur.
Ad secundum dicendum, et ad tertium, quod diei in sua natura consideratae non maledicit, quia hoc esset stultum et peccatum, sed inquantum mala est, prout scilicet aliquid mali in ipsa accidit; sicut e contra dies festus agitur propter aliquod bonum quod die illo accidit: et hoc significat, illa maledictio, Gregorius tamen respiciens ad naturam ipsius diei dicit, quod ad litteram non potest intelligi. Et similiter dicendum ad ultimum, quod non maledicit illis hominibus nisi inquantum relationem habent ad suum actum. Unde per hoc dat intelligere horrorem suum, hyperbolice loquens, et taedium vitae suae propter angustias quas patiebatur.
Circa hoc ergo duo facit. Primo ponit maledictionem contra nativitatis tempus: maledicta dies.
Job 3: pereat dies in qua dictum est: conceptus est homo. Contra nativitatis nuntium: maledictus vir qui annuntiavit patri meo, dicens: natus est tibi puer masculus et quasi gaudio laetificavit eum. Gen. 21: gaudium fecit mihi dominus, et quicumque audierit, corridebit mihi.
Et explicat maledictionis modum: sit homo ille ut sunt civitates quas subvertit dominus. Isa. 25: posuisti civitatem in tumultum, urbem fortem in ruinam. Et contra vitae ministrum, qui scilicet vitam conservavit: audiat clamorem, scilicet mortis ut fieret mihi mater mea sepulcrum, quasi non computatus esset inter homines, conceptus aeternus, qui scilicet numquam ad debitum partum pervenisset.
Job 3: quare non in vulva mortuus sum, egressus ex utero non statim perii. Secundo ponitur maledictionis ratio: quare de vulva egressus sum? supra 15: vae mihi, mater mea, quare genuisti me virum rixae, virum discordiae, in universa terra? 1 Mach. 2: vae mihi, ut quid natus sum videre contritionem populi mei, et contritionem civitatis sanctae, et sedere illic cum datur in manibus inimicorum? nota super illo verbo, seduxisti me, domine, et seductus sum; fortior me fuisti, et invaluisti, quia dominus seducit trahendo persuasionibus. 2 Cor. Ult.: cum essem astutus, dolo vos cepi.
Alliciendo consolationibus. Apocal. 10: cum devorassem eam, amaricatus est venter meus.
Confortando promissionibus. Supra 4: ergo ne decepisti populum istum, et jerusalem, dicens: pax erit vobis? et ecce pervenit gladius usque ad animam. Invalescit autem dominus corrigendo.
Isa. 8: in forti manu sua erudivit me, ne irem in via populi hujus. A noxiis retrahendo.
Oseae 2: sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria. Amore alligando. Oseae 11: in funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis.