Hic tangit modum impugnationis. Ezech. 20: in manu valida, et in brachio extento, et in furore effuso regnabo super vos, et adducam vos in desertum populorum, et judicabor vobiscum ibi, facie ad faciem. Et quantum ad tempus post urbis captionem: et post hoc, comminans poenam, dabo Sedeciam. Thren. 1: dedit me dominus in manu de qua non potero fugere. Et excludit misericordiam: et non flectetur, precibus, vel muneribus, neque parcet, propter pristinam amicitiam, neque miserebitur, ex compassione miseriae.
Proverb. 6: zelus et furor viri non parcet in die vindictae, nec acquiescet cujusque precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima. Et hoc quia pactum non servavit.
Ezech. 17: qui dissolvit pactum, numquid effugiet? secundo proponit eis salutis viam quantum ad populum: et ad populum hunc dices.
Et primo dat eis eligendi libertatem: ecce ego do coram vobis viam vitae, et viam mortis. Eccl. 15: ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei, dabitur illi. Ponit disjunctionem: qui habitaverit in urbe hac morietur...
Qui autem egressus fuerit... Vivet. Isa. 51: egredimini de medio ejus, populus meus, ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris domini.
Et assignat rationem: posui enim faciem meam super civitatem hanc. Supra 1: ollam succensam ego video. Et ad regem: et domui regis Juda, scilicet dices, ponens consilium: judicate mane. Psal. 81: eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate. Et ponit imminens periculum: ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea. Deut. 32: ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima.
Tertio excludit falsam fiduciam, ponens confidentiae causam: ecce ego ad te, idest arcem jerusalem, habitatricem vallis solidae, atque campestris: erat enim jerusalem in latere montis versus vallem Arnon: ergo pars erat in valle. Vel dicitur despective, sicut isa. 22: onus vallis visionis etc.. Et etiam ex monte habebat soliditatem, fortitudinem et firmitatem; et ex fructiferis vallibus habebat fertilitatem. Et superbam audaciam: qui dicitis; quis percutiet nos? Abdias 2: qui dicis in corde tuo: quis detrahet me in terram? et comminatur poenam: et visitabo, et succendam ignem in saltu, infructuosum populum, joelis 1: ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis.