Hic ponitur comminatio contra reges secundum quod in persona propria puniuntur: et circa hoc tria facit. Primo enim ponitur annuntiandi praeceptum, et designat praedicationis locum, descende: quia templum ubi propheta stabat ad orandum, in eminentiori situm erat. Act. 10: descende, et vade cum eis nihil dubitans, quia ego misi illos. Secundo dat salutis consilium, petens auditum, audite. Psal. 2: et nunc reges intelligite, erudimini qui judicatis terram. Proponens consilium ut faciat bonum, servans justitiam: haec dicit dominus; facite judicium, executionem justitiae: quod proprie regis, et judicis est. Sap. 1: diligite justitiam qui judicatis terram. Et impediendo calumniam: et liberate VI oppressum. Psal. 81: eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate. Et ut vitet malum quantum ad injustam ablationem rerum: et advenam, et pupillum, et viduam nolite contristare. Exod. 22: advenam non contristabis; neque affliges eum. Et quantum ad occisionem innocentium: et sanguinem innocentem ne effundatis. Exod. 23: insontem et justum non occides, quia adversor impium. Et ponit consilii fructum, proponens praemium servantibus: si enim facientes feceritis verbum istud, ingredientur per portas domus hujus reges de genere David. Supra 17, idem. Et poenam contemnentibus: quod si non audieritis verba haec, in memetipso juravi, quia majorem non habeo. Hebr. 6: Abrahae namque promittens deus, quoniam neminem habuit per quem juraret majorem, juravit per semetipsum. In solitudinem.
Isa. 1: desolabitur sicut in vastitate hostili.
Domus, regia, vel templum. Tertio praedicit imminens periculum: et primo in regiam urbem, tangens gloriam: quia haec dicit dominus super domum, scilicet jerusalem: tu mihi caput; idest, tu fuisti mihi caput in toto regno, sicut Galaad caput in planitie quae est in summitate Libani, ubi Laban invenit Jacob, Gen. 31. Psal. 86: diligit dominus portas sion super omnia tabernacula Jacob. Praedicit futuram poenam, ponens poenae inflictionem quantum ad desolationem urbium: si non posuero, quasi dicat, non credatur mihi, urbes, tibi subditas. Joel. 2: quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti. Et quantum ad occisionem hominum, ponens interficientem: et sanctificabo; quasi dicat: ad meum praeceptum implendum deputabo.
Simile isa. 13: ego mandavi sanctificatis meis, et vocabo fortes meos in ira mea, etc..
Et interfectionem: et succident cedros, idest majores de populo, ut servetur metaphora. Zach. 11: aperi Libane portas, et comedet ignis cedros tuas; ulula abies, quia cecidit cedrus, quoniam magnifici vastati sunt. Ponens etiam poenae inflictae stuporem: et pertransibunt gentes: ubi ponit interrogationem stupentium: quare fecit dominus sic civitati huic? et responsionem audientium: et respondebunt. Deut. 29: et dicent omnes gentes: quare sic fecit dominus terrae huic? quae est ira furoris ejus immensa? et respondebunt: quia dereliquerunt pactum domini quod pepigit cum patribus eorum, etc.. Secundo ponitur comminatio contra regiam stirpem: et primo contra joakim filium josiae, ibi, quia haec dicit dominus, secundo contra joatham filium josiae, ibi, vae qui aedificat domum suam in injustitia; tertio contra jeconiam filium joakim, ibi, vivo ego, dicit dominus. Et de his habetur 4 Reg. 24. Circa primum duo. Primo ponitur comminatio; ubi interdicit luctum pro josia occiso: nolite flere mortuum, scilicet josiam. Eccl. 22: modicum plora super mortuum, quoniam requievit.
Et indicit planctum pro joatham a Pharaone captivato; plangite eum. Job 20: oculus qui eum viderat non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus. Fletus autem dicitur cum emissione lacrymarum; luctus addit quamdam solemnitatem; sed planctus adhuc addit conquestionem per verba. Secundo ponitur comminationis confirmatio per sententiam divinam: quia haec dicit dominus ad sellum, joakim, quia omnes filii josiae dicti sunt sellum, idest consummatio, eo quod in ipsis regnum finitum sit. Isa. 22: quasi pilam mittet te dominus in terram latam, et spatiosam. Et secundum hoc tota prophetia istius capituli facta est temporibus joakim; et dicit captivitatem joatham quasi praeteritam, et praedicit aliorum captivitatem quasi futuram. Sed Hieronymus vult quod istud quod dictum est, exponatur de Sedecia, et quod hucusque prophetia facta sit temporibus Sedeciae a principio 2 capitis, et deinceps super joakim.