Hic ponitur comminatio contra joakim. Et primo arguit culpam injustae aedificationis, ponens injustum aedificium: vae ei qui aedificat, scilicet joakim filio josiae, coenacula, cameras, et proprie illas ad quas ascenditur scalis vel gradibus, a coenando dictas. Eccli. 21: qui aedificat domum suam impensis alienis, quasi qui colligit lapides suos in hyeme. Amicum suum opprimet frustra, petens scilicet auxilium ad aedificandum. Levitic. 19: non remaneat merces mercenarii tui apud te usque mane. Ponens etiam aedificii ornatum: qui dicit: aedificabo mihi domum latam...
Laquearia, quae cameris elevatis in solarium observatione succedunt, synopide, colore rubeo dicto a synope civitate Persarum. Secundo excludit falsam fiduciam, qua promittebat sibi prosperitatem, quam pater suus josias habuerat ponens stultam comparationem: numquid regnabis, quoniam confers te cedro? patri tuo. Psal. 36: vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani.
Et ostendit eorum discretionem, proponens patris justitiam: pater tuus comedit; et tamen propter abundantiam non deseruit justitiam; et ideo prospere sibi successit. Job 19: cumque sederem quasi rex, circumstante; eram tamen maerentium consolator. Et proponens filii injustitiam: tu vero oculi, quantum ad cognitionem, et cor, quantum ad affectionem cordis, ad avaritiam, quantum ad injustam rerum ablationem, calumniam, falsam criminis impositionem, ut tali occasione opprimeret, ad cursum mali, quasi dicat. Quod corde conceperas, opere explebas. Genes. 6: cuncta cogitatio humani cordis intenta est ad malum omni tempore. Tertio comminatur poenam propter hoc dicit dominus. Et primo quantum ad ipsum regem, privatione planctus: non plangent, consanguinei, non concrepabunt, simul concordantes subditi. Supra 16: non plangentur, et non sepelientur: in sterquilinium super faciem terrae erunt. Et privatione sepulturae: sepultura asini sepeliuntur: quia projectus bestiis devorandus.
Isa. 14: omnes reges gentium, universi dormierunt in gloria, vir in domo sua; tu autem projectus es de sepulcro tuo, quasi stirps inutilis, pollutus, et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio, et descenderunt ad fundamenta laci.
De illo autem joakim diversa in diversis inveniuntur 4 enim Reg. 24, dicitur, quod immisit dominus latrunculos vicinarum gentium contra ipsum, qui interfecerunt ipsum; et dormivit cum patribus suis. 2 vero Paral. 36, dicitur, quod ascendit contra eum rex Babyloniae, et duxit eum in Babyloniam quasi captivum. Josephus autem dicit, quod cum ingressus esset civitatem Nabuchodonosor, vel Nabuzardam, fregit pactum, et interfecit multos juvenes, cum quibus et joakim. Hic autem dicitur, quod fuit insepultus. Et ideo ad concordiam omnium horum sciendum est, quod iste joakim substitutus fuit a Pharaone joatham fratri suo, et regnavit post cum rege Aegypti.
Tandem VIII anno regni ejus, venit Nabuchodonosor contra eum, et tradidit se sibi. Et factus est ei tributarius duobus annis. In decimo autem anno rebellavit. Unde Nabuchodonosor venit contra eum, et captivum ducebat in Babyloniam: cui in via confoederatus est, et reversus est in jerusalem.
Sed Nabuzardam, congregatis latrunculis vicinarum gentium, intravit jerusalem, et frangens pactum, interfecit eum: quo sepulto in sepulcris regiis a populo terrae, Nabuzardam indignatus fecit eum effodi, et projici bestiis devorandum. Secundo contra principes ipsius ponens eorum contritionem: ascende Libanum, montem templi, in basan, quae subjacet monti jerusalem. Isa. 40: super montem excelsum ascende tu qui evangelizas sion. Amatores, principes et defensores.
Ponens etiam hujus rationem ex inobedientia: locutus sum ad te in abundantia tua, idest quando bonis a me traditis abundabas. Supra 6: audite vocem tubae. Et dixerunt, non audiemus.
Et ex antiqua consuetudine: haec est via, scilicet inobedientia, ab adolescentia, scilicet a tempore quo egressa est de Aegypto. Isa. 48: transgressorem ex ventre vocavi te. Supra 2: a saeculo confregisti jugum meum, rupisti vincula mea, et dixisti: non serviam. Et ponit contritionis modum et ordinem: omnes pastores tuos, idest principes, pascet ventus, dispersionis in captivitatem, amatores, Aegyptii. Oseae 12: ephraim pascit ventum, et sequitur aestum. Tertio comminatur contra ipsam civitatem regalem, confusionem: et tunc confunderis... Quae sedes in Libano, in quo designatur superbia. Roman. 6: quem ergo fructum habuistis tunc in illis in quibus nunc erubescitis? et dolorem. Quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores, quasi dolores parturientis? praeteritum pro futuro. Psal. 47: ibi dolores ut parturientis.