Hic comminatur sterilitatem, quae nec tenebit fructum praesentis prosperitatis: terra, terra, terra, quasi dicat: ex quo homines non audiunt, saltem insensibilia obediant. Vel est methonimia, continens pro contento. Et dicit ad majorem expressionem; vel propter tres partes terrae. Deut. 32: audiat terra verba oris mei. Scribe, quasi sententiam, quae scripto traditur, ut in memoria conservetur.
Supra 17: peccatum Juda scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino. Sterilem, quia mente non concipiet ea quae sibi forent utilia.
Non prosperabitur, in operibus suis. Erit etiam sterilis, quantum ad fructum successionis in dignitate regali. Nec enim erit vir, qui sit purus homo: christus enim de semine ejus fuit; sed fuit deus et homo, Matth. 1. Nec illo regnandi modo rex fuit, sed regnat aeternaliter ad dexteram dei patris.
Potestatem habeat, quasi regiam. Quia zorobabel nepos ejus, rex populi non fuit. Infra 36: non erit ex eo qui sedeat super solium David etc..
Nota super illud, nolite flere super mortuum, quod non multum plorandum est super mortuum propter planctus inutilitatem. Eccli. 38: ne dederis in tristitia cor tuum, sed repelle eam a te.
Propter mortis communitatem. 2 Reg. 14: omnes morimur, et quasi aquae dilabimur in terram, quae non revertuntur. Propter culpae immunitatem.
Sapien. 4: raptus est ne malitia mutaret intellectum illius, aut ne fictio deciperet animam illius. Propter laboris quietem. Apocalyp. 14: amodo jam dicit spiritus ut requiescant a laboribus suis. Propter gloriae consecutionem. 2 corinth. 5: scimus enim, quod si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex deo habemus, domum non manu factam, sed aeternam in caelis.
Item super illud, omnes pastores tuos pascet ventus, nota, quod pastores ecclesiae quandoque pascit ventus elationis. Isa. 57: omnes eos auferet ventus, tollet aura. Ventus nimiae expectationis.
Eccli. 34: quasi qui apprehendit umbram, et persequitur ventum, sic et qui attendit ad visa mendacia. Ventus captivitatis. Ezech. 5: tertiam partem disperges in ventum, et gladium nudabis post eos. Et futurae damnationis.
Supra 18: sicut ventus urens dispergam eos coram inimico; dorsum et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum.