Hic ponitur comminatio contra prophetas, sicut titulus ipse declarat: et primo ponitur comminatio contra prophetas; secundo contra prophetarum visiones, ibi, si igitur interrogaverit te populus iste etc.. Circa primum duo. Primo ponit prophetarum deceptionem; secundo ponit deceptionum diversitatem, ibi, haec dicit dominus etc.. Circa primum duo. Primo ponit effectum deceptionis in populo; secundo ponit decipientium prophetarum peccatum, ibi, propheta namque, et sacerdos polluti sunt. Circa primum duo. Primo ponitur prophetae compassio super futura contritione, quam designat per contritionem cordis: contritum est cor meum; per tremorem corporis: contremuerunt omnia ossa mea; sicut solet turbatis accidere; per impedimentum cognitionis: factum sum quasi vir ebrius qui non habet usum rationis: et hoc ex magnitudine stuporis, madidus a vino, qui habet quidem rationis usum, sed impeditum propter multam potationem, a facie domini, a praesentia revelationis ipsius, qui mihi se iratum contra Judaeos dicit, verborum sanctorum ejus, quibus mihi culpam ipsorum notificavit, et poenam praedixit. Psalm. 21: dispersa sunt omnia ossa mea, factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. Isa. 29: obstupescite et admiramini, fluctuate, et vacillate, inebriamini, et non a vino, movemini, et non in ebrietate etc.. Secundo ponitur populi dissipatio: et primo quantum ad culpae magnitudinem: quia adulteriis, idolatria scilicet, et aliis peccatis, repleta est terra, Judaeorum.
Isa. 2: repleta est terra ejus idolis etc.. Secundo quantum ad poenae inflictionem: quia a facie maledictionis, scilicet divinae, luxit, sterilis facta.
Isa. 24: luxit, et defluxit terra, et infirmata est etc.. Tertio inquantum ad obstinationem: factus est cursus eorum malus, quia ad malum parati sunt pro peccatis. Proverb. 1: pedes eorum ad malum currunt. Dissimilis, fortitudini sanctorum patrum, qui in servitio dei seipsos exercebant.
Prov. 15: cor stultorum dissimile erit.