Si enim igni competit per se esse calidum et siccum, si agit inquantum est calidum, videtur sequi quod agit inquantum est ignis. Ad hoc sciendum est, quod quidam opinati sunt calorem esse formam substantialem ignis, et secundum suam formam substantialem habebit aliquod contrarium et per consequens erit activus: sed quia ignis non solum significat formam, sed compositum ex materia et forma, ideo hic dicitur, quod ignis non est activus, nec est ei aliquid contrarium.
Et sic solvit Alexander in commento. Sed hoc non potest stare; quia idem non potest esse in genere substantiae et accidentis secundum illud philosophi primo physicorum: quod vere est, nulli accidit. Forma autem substantialis ignis reducitur ad genus substantiae; ergo non potest esse quod calor sit forma substantialis ignis, cum sit accidens aliorum. Item forma substantialis non percipitur sensu, sed intellectu: nam quod quid est, est proprium obiectum intellectus, ut dicitur tertio de anima.
Unde cum calidum sit sensibile per se, non potest esse forma substantialis alicuius corporis.