Hic ponitur malitia prophetarum quasi causa malitia populi: et primo in generali ponens culpam: polluti sunt, diversis criminibus, in domo mea, scilicet templo, vel populo. Supra 11: quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? et subjungens poenam: idcirco via eorum erit quasi lubricum; idest, corruent in peccatis suis sicut in tali via. Psalm. 34: fient viae illorum sicut tenebra et lubricum. Et exponens ipsam: quia afferam mala, poenae. Supra 11: inducam super viros Anathoth annum visitationis eorum. Secundo in speciali: et primo ponit culpam quantum ad prophetas decem tribuum: et in prophetis Samariae vidi fatuitatem, quia in excelsis idola colebant, sicut illi quos occidit elias, 3 Reg. 18.
Isa. 9: propheta docens mendacium, ipse est cauda. Et prophetarum duarum tribuum: et in prophetis jerusalem vidi similitudinem: quia indirecte populum ad idolatriam provocabant, cum mendaciter prospera idolatris promittebant. Ezech. 13: violabant me ad populum meum propter pugillum hordei, et fragmen panis, ut interficerent animas quae non moriuntur, et vivificarent animas quae non vivunt. Secundo ponit iram divinam: facti sunt mihi omnes ut sodoma, scilicet prophetae: in tanta abominatione eos habeo et habitatores ejus, scilicet jerusalem. Isa. 1: audite verbum domini principes sodomorum, percipite auribus legem dei vestri populus Gomorrhae.
Tertio comminatur poenam: propterea haec dicit dominus: ecce ego cibabo eos absinthio. Supra 9: ecce ego cibabo populum istum absinthio et potum dabo eis aquam fellis. Et assignat causam quare specialiter prophetis comminatur: a prophetis enim jerusalem egressa est pollutio super omnem terram. Dan. 13: egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum.