Hic ponit diversos modos deceptionis: et primo exponit ipsos; secundo summatim eos colligit, ibi, propterea ecce ego ad prophetas. Circa primum duo. Primo ponit modum decipiendi per verba ficta, quando scilicet nihil videbant, sed fingebant se visionem a domino accepisse; secundo ponit modum decipiendi per somnia vana, dum somniis phantasticis quasi divinis revelationibus adhaerebant, ibi, putas ne deus e vicino ego sum? circa primum tria. Primo ponitur prohibitio ad populum, ne tales pseudoprophetas audiant, eis obediendo et credendo: nolite audire. Deuter. 13: si surrexerit in medio tui propheta, aut qui somnium vidisse se dicat, et praedixerit signum atque portentum, et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi: eamus, et sequamur deos alienos quos ignoras, et serviamus eis; non audies verba prophetae illius, aut somniatoris etc..
Secundo inducitur pro causa prophetarum deceptio quantum ad praesumptam auctoritatem, qui se nuntios dei mentiebantur: visionem cordis sui loquuntur.
Ezech. 13: vae prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident etc..
Quantum ad falsam promissionem: dicunt his qui blasphemant. Supra 6: curabant contritionem filiae populi mei, cum ignominia dicentes: pax, pax, et non erat pax. Et quantum ad erroneam probationem: quis enim affuit? quia enim isa. 40, dicitur: quis consiliarius ejus fuit? volebant debilitare comminationes prophetarum, ne eis crederetur, quasi divina consilia ignorantibus: perverse intelligentes, quia per verbum illud non excluditur cognitio divini consilii per revelationem, sed per humani ingenii comprehensionem, et vidit, quasi praesens, consideravi, quasi absens. Matth. 22: erratis nescientes Scripturas. Secundo ostendit eorum falsitatem: et primo quantum ad falsam promissionem, ponens poenam: ecce turbo, dispergens captivatos tempestas gravis afflictionis, super caput impiorum, quibus pacem promittebant: unde constat eos non esse bonos prophetas. Deuter. 18: quod in nomine domini propheta ille praedixerit, et non evenerit, hoc dominus non est locutus. Psal. 96: ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circuitu inimicos ejus.
Et excludit misericordiam: non revertentur. Isa. 55: sic erit verbum quod egredietur de ore meo: non revertetur ad me vacuum, sed faciet quaecumque volui, et prosperabitur in his ad quae misi illud. Et inducit poenae effectum: in novissimis, quando poenas sustinueritis, intelligetis per experimentum. Psalm. 9: cognoscetur dominus judicia faciens. Secundo quantum ad praesumptam auctoritatem: non mittebam. Supra 14: non misi eos, et non praecepi eis, neque locutus sum ad eos. Tertio quantum ad falsam probationem: si stetissent in consilio meo, sicut veri prophetae, avertissem, populum, vel ipsos prophetas.
Supra 15: si converteris, convertam te.