Hic comminatur contra prophetarum irrisiones; sicut enim Isaiae temporibus irridebant: manda, remanda, expecta, reexpecta, etc.. Isa. 28, ita modo verbum quod Isaias adinvenerat quasi ad designandum poenae gravitatem, scilicet onus domini, irridebant. Unde circa hoc tria facit. Primo increpat irridentem populum, comminans poenam quantum ad interrogantes: si interrogaverit, irrisorie, dices ad eos: vos estis onus, ut per quae quis peccat per haec et torqueatur. Sapient. 11. Isa. 1: facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens, etc.. Et quantum ad colloquentes: et propheta. Ps. 88: visitabo in virga iniquitates illorum, et in verberibus peccata eorum. Secundo prohibet irrisiones verborum: et primo ponitur praeceptum, in quo ostenditur modus loquendi: haec dicetis.
Et prohibetur irrisio: quia onus domini... Onus erit, idest pro verbis suis gravi poenae obligatur.
Matth. 12: ex verbis tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis. Et assignatur irrisionis ratio, et pervertistis; quasi dicat: ideo prohibeo, quia in derisum pervertistis. Et concludit.
Haec dices. Ezech. 33: audiunt sermones tuos, et non faciunt eos, quia in canticum oris sui vertunt illos. Tertio comminatur poenam: et primo poenam captivitatis: ecce ego tollam vos: loquitur ad similitudinem ejus qui grave pondus in altum tollit, ut fortius cadere faciat. Apocal. 18: sustulit unus Angelus fortis lapidem quasi molarem magnum, et misit in mare dicens: hoc impetu mittetur Babylon civitas illa magna, et ultra non invenietur. Secundo poenam confusionis: et dabo vos in opprobrium: et potest referri ad poenam succensionis; vel ad ignominiam qua in captivitate delati sunt. Et ignominia dicitur peccatum, vel opprobrium non dignum nominari.
Supra 20: confundentur vehementer, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, quod nunquam delebitur.
Nota super illud, ecce dies veniunt etc., quod tempus gratiae dicitur dies propter luminis apparitionem.
Rom. 13: nox praecessit, dies autem appropinquavit: abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. Propter solis calorem. 2 Reg. 11: cras erit vobis salus.
Propter itineris securitatem. Joan. 11: si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt; si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo. Propter vigilantiam et sobrietatem. 1 Thess. 5: qui enim dormiunt, nocte dormiunt, et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt.