Deinde cum dicit quoniam autem manifestat quod supra dixerat, scilicet quod sapor non sit solum in humido sive sicco.
Et circa hoc tria facit. Primo ostendit quod sapor fundatur simul in humido et sicco.
Secundo probat quoddam quod supposuerat, ibi, et sunt oblati cibi. Tertio probationem manifestat, ibi, oportet quidem.
Dicit ergo primo, quod sapores sunt passiones quantum ad dulce, vel privationes quantum ad amarum, quod se habet ut imperfectum et privatio ad dulce sicut nigrum ad album; sed non cuiuslibet sicci, sed nutrimentalis; ex quo scilicet possunt nutriri animalia et plantae. Ex hoc possumus accipere quod nec siccum sine humido, nec humidum sine sicco pertinet ad sapores; quia esca, qua nutriuntur animalia, non est solum humidum, vel solum siccum, sed commixtum ex his. Ex iisdem enim nutrimur, ex quibus sumus, ut dictum est secundo de generatione et eadem ratio est de plantis.