Patrologiae cursus completus
Elenchus operum quae in hoc quinto tomo continentur.
Elenchus operum quae in hoc quinto tomo continentur.
In quintum tomum praefatio.
Syllabus codicum ad quos recogniti sunt sermones tomi hujus quinti, et notae quibus codices indicantur.
S. aurelii augustini hipponensis episcopi sermones ad populum omnes classibus quatuor nunc primum comprehensi. prima classe continentur sermones de sc
Classis prima. de scripturis.
Sermo ii . de tentatione abrahae a deo .
Fragmentum . quomodo ad agar et ismael pertineant haeretici et schismatici.
Sermo iv . de jacob et esau . in festo vincentii martyris habitus.
Sermo v . de luctatione jacob cum angelo . habitus paulo ante pascha.
Sermo vi . de eo quod apparuit dominus moysi in rubo .
Sermo vii . de lectione exodi, de rubo in quo flamma erat et rubus non comburebatur .
Sermonis viii , de decem plagis et decem praeceptis, fragmentum .
Sermo x . de judicio salomonis inter duas mulieres meretrices.
Sermo xi . de elia et vidua sareptana.
Sermo xviii . de eodem versu psalmi xlix, deus manifestus veniet, etc. .
Sermo xxi . de eo quod scriptum est in psalmo lxiii, 11, jucundabitur justus in domino.
Sermo xxii . de versu 3 psalmi lxvii, sicut deficit fumus, deficiant, etc. .
Sermo xxiv . de versu 2 psalmi lxxxii, deus, quis similis tibi ?
Sermo xxv . de versiculo 12 psalmi xciii, beatus homo quem tu erudieris, domine, etc.
Sermo xxviii . de versiculo 3 psalmi civ, laetetur cor quaerentium dominum .
Sermo xxxi . de verbis psalmi cxxv, 5, 6, qui seminant in lacrymis, etc.
Sermo xxxii . in psalmum cxliii. de golia et david, ac de contemptu mundi .
Sermo xliii . de eo quod scriptum est in isaia, cap. vii, 9, nisi credideritis, non intelligetis .
Sermo xliv . de verbis isaiae cap. liii, v . 2-9 .
Sermo li . de concordia evangelistarum matthaei et lucae in generationibus domini .
Sermo lvi . de evangelio matthaei, cap. vi, 7-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lvii . rursum in matthaei caput vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lviii . item in matthaei caput vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lix . item in matthaei cap. vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lxiii . de verbis evangelii matthaei, cap. viii, 23-27, et ascendente eo in naviculam, etc.
Sermo lxxxiv . de verbis evangelii matthaei, cap. xix, 17, si vis venire ad vitam, serva mandata.
Sermo xcii . de eisdem verbis evangelii matthaei, cap. xxii, v . 42-46.
Sermo xcv . de verbis evangelii marci, ubi miraculum septem panum refertur. cap. viii, v . 1-9.
Sermo ci de verbis evangelii lucae, messis quidem multa, etc. cap. x, v . 2-6 .
Sermo cii . de verbis evangelii lucae, qui vos spernit, me spernit. cap. x, v . 16.
Sermo civ . rursus in illud evangelii lucae, ubi de martha et maria. cap. x, v . 38-42.
Sermo cvii . de verbis evangelii lucae, dico vobis, abstinete ab omni avaritia. cap. xii, v . 13-21.
Sermo cxviii . de eisdem verbis evangelii joannis, in principio erat verbum, etc., cap. i, v . 1-3.
Sermo cxix . de eisdem verbis joannis, in principio erat verbum, etc., cap. i, v . 1-14 .
Sermo cxx . de eisdem verbis joannis, in principio erat verbum, etc., cap. 1, v . 1-3.
Sermo cxxi . de verbis evangelii joannis, mundus per ipsum factus est, etc., cap. 1, v . 10-14 .
Sermo cxxii . de verbis evangelii joannis, cum esses sub ficu, vidi te, etc., cap. i, v 48-51 .
Sermo cxxxvi . in eamdem lectionem evangelii joannis, de illuminatione caeci nati. cap. ix.
Sermo cxxxvii . in evangelii joannis caput x, 1-16. de pastore, et mercenario, et fure .
Sermo cxxxix . de verbis evangelii joannis, ego et pater unum sumus. cap. x, v . 30.
Sermo cxli . de verbis evangelii joannis, ego sum via, et veritas, et vita. cap. xiv, v . 6 .
Sermo cxlii . de iisdem verbis evangelii joannis, ego sum via, etc., cap. xiv, v . 6 .
Sermo cxlvi . de verbis evangelii joannis, simon joannis diligis me? etc. cap. xxi, v . 15-17 .
Sermo clxxi . de verbis apostoli, gaudete in domino semper, etc. philipp., cap. iv, v . 4-6.
Sermo clxxiii . de eisdem verbis apostoli, i thess. cap. iv, v . 12-17 .
Sermo clxxx . de verbis apostoli jacobi, ante omnia nolite jurare, etc., cap. v, v . 12 .
Classis ii. de tempore.
Sermo clxxxiv . in natali domini nostri jesu christi, i .
Sermo clxxxv . in natali domini, ii .
Sermo clxxxvi . in natali domini, iii.
Sermo clxxxvii . in natali domini, iv.
Sermo clxxxviii . in natali domini, v.
Sermo clxxxix . in natali domini, vi.
Sermo cxc . in natali domini, vii.
Sermo cxci . in natali domini, viii .
Sermo cxcii . in natali domini, ix .
Sermo cxciii . in natali domini, x.
Sermo cxciv . in natali domini, xi .
Sermo cxcv . in natali domini, xii .
Sermo cxcvi . in natali domini, xiii.
Sermo cxcvii . de calendis januariis, contra paganos
Sermo cxcviii . de calendis januariis, ii.
Sermo cxcix . in epiphania domini, i .
Sermo cc . in epiphania domini, ii.
Sermo cci . in epiphania domini, iii.
Sermo ccii . in epiphania domini, iv.
Sermo cciii . in epiphania domini, v.
Sermo cciv . in epiphania domini, vi.
Sermo ccv . in quadragesima, i .
Sermo ccvi . in quadragesima, ii.
Sermo ccvii . in quadragesima, iii.
Sermo ccviii . in quadragesima, iv.
Sermo ccix . in quadragesima, v.
Sermo ccx . in quadragesima, vi.
Sermo ccxi . in quadragesima, vii . de fraterna concordia, et condonatione offensarum.
Sermo ccxii . in traditione symboli, i. feria secunda post dominicam quintam quadragesimae .
Sermo ccxiii . in traditione symboli, ii.
Sermo ccxiv in traditione symboli, iii.
Sermo ccxv . in redditione symboli.
Sermo ccxviii . de passione domini in parasceve .
Sermo ccxix . in vigiliis paschae, i .
Sermo ccxx . in vigiliis paschae, ii. quis mortuus pro nobis. solemnitas paschae.
Sermo ccxxi . in vigiliis paschae, iii . quod in genesi dies a luce, nunc a nocte computentur.
Sermo ccxxiii . in vigiliis paschae, v.
Sermo ccxxiv . in die paschae, i. ad populum et ad infantes, seu eo die baptizatos.
Sermo ccxxv . in die paschae, ii . ad infantes.
Sermo ccxxvi . in die paschae, iii. ad populum et ad infantes.
Sermo ccxxvii . in die paschae, iv. ad infantes, de sacramentis.
Sermo ccxxviii . in die paschae, v. ad populum et ad infantes.
Sermo ccxxix . de sacramentis fidelium, feria ii paschae .
Sermo ccxxx . in diebus paschalibus, i. de versu psalmi cxvii, 24, hic est dies quem fecit dominus.
Sermo ccxxxi . in diebus paschalibus , ii. de resurrectione christi secundum marcum.
Sermo ccxxxii . in diebus paschalibus, iii . de resurrectione christi secundum lucam.
Sermo ccxxxiii. . in diebus paschalibus, iv. de resurrectione christi secundum marcum .
Sermo ccxxxiv . in diebus paschalibus, v. de resurrectione christi secundum lucam .
Sermo ccxxxv . in diebus paschalibus, vi. de eadem lectione evangelii lucae, cap. xxiv, v . 13-31
Sermo ccxxxix . in diebus paschalibus, x. de resurrectione christi secundum marcum et lucam.
Sermo ccxl . in diebus paschalibus, xi. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxli . in diebus paschalibus, xii. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxlii . in diebus paschalibus, xiii. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxliv . in diebus paschalibus, xv. de eadem lectione evangelii joannis, cap xx, v . 1-18 .
Sermo ccxlv . in diebus paschalibus, xvi. de eadem lectione evangelii, joannis, cap. xx, v . 1-18.
Sermo ccxlvi . in diebus paschalibus , xvii. de eadem lectione evangelii joannis, cap. xx, v . 1-18.
Sermo ccxlvii . in diebus paschalibus, xviii. de alia lectione evangelii joannis, cap. xx, 19-31.
Sermo ccxlix . in diebus paschalibus, xx. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccl . in diebus paschalibus , xxi. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccli . in diebus paschalibus , xxii. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo cclii . in diebus paschalibus, xxiii. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccliv . in diebus paschalibus, xxv.
Sermo cclv . in diebus paschalibus, xxvi. de alleluia.
Sermo cclvi . in diebus paschalibus, xxvii. de alleluia.
Sermo cclvii . in diebus paschalibus, xxviii . de versu psalmi cxv, 11, omnis homo mendax.
Sermo cclix . in die dominico octavarum paschae.
Sermo cclx . habitus eodem die in ecclesia leontiana, de monitis baptizatorum .
Sermo cclxi . in die quadragesimo ascensionis domini, i . habitus carthagine in basilica fausti.
Sermo cclxii . in die ascensionis domini, ii. habitus in basilica leontiana.
Sermo cclxiii . de ascensione domini, iii.
Sermo cclxiv . de ascensione domini, iv.
Sermo cclxv . de ascensione domini, v .
Sermo cclxvii . in die pentecostes, i .
Sermo cclxviii . in die pentecostes, ii .
Sermo cclxix . in die pentecostes, iii.
Sermo cclxx . in die pentecostes, v .
Sermo cclxxi . in die pentecostes, v .
Sermo cclxxii . in die pentecostes postremus . ad infantes, de sacramento.
Classis iii. de sanctis.
Sermo cclxxiii . in natali martyrum fructuosi episcopi, augurii et eulogii diaconorum .
Sermo cclxxiv . in natali martyris vincentii, i .
Sermo cclxxv . in natali martyris vincentii ii.
Sermo cclxxvi . in festo martyris vincentii, iii.
Sermo cclxxix . de paulo apostolo . pro solemnitate conversionis ejusdem, ii.
Sermo cclxxx . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, i .
Sermo cclxxxi . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, ii.
Sermo cclxxxii . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, iii.
Sermo cclxxxiii . in natali martyrum massilitanorum .
Sermo cclxxxiv . in natali martyrum mariani et jacobi .
Sermo cclxxxv . in die natali martyrum casti et aemili .
Sermo cclxxxvi . in natali martyrum protasii et gervasii .
Sermo cclxxxvii . in natalis s. joannis baptistae, qui est viii calendas julii .
Sermo cclxxxviii . in natali joannis baptistae, ii . de voce et verbo.
Sermo cclxxxix . in natali joannis baptistae, iii.
Sermo ccxc . in natali joannis baptistae, iv.
Sermo ccxci . in natali joannis baptistae, v.
Sermo ccxcii . in natali joannis baptistae, vi. in quo disputatur contra donatistas .
Sermo ccxciii . in natali joannis baptistae , vii.
Sermo ccxcv . in natali apostolorum petri et pauli, i .
Sermo ccxcvi . in natali apostolorum petri et pauli, ii .
Sermo ccxcvii . in natali apostolorum petri et pauli, iii.
Sermo ccxcviii . in natali apostolorum petri et pauli , iv.
Sermo ccc . in solemnitate martyrum machabaeorum, i.
Sermo ccci . in solemnitate ss. machabaeorum, ii.
Sermo cccii . in solemnitate martyris laurentii, i .
Sermo ccciii . in natali martyris laurentii, ii.
Sermo ccciv in solemnitate laurentii martyris, iii .
Sermo cccv . in solemnitate martyris laurentii, iv. habitus ad mensam s. cypriani.
Sermo cccvi . in natali martyrum massae candidae .
Sermo cccvii . in decollatione beati joannis baptistae, i .
Sermo cccviii . in eadem solemnitate, ii.
Sermo cccix . in natali cypriani martyris, i .
Sermo cccx . in natali cypriani martyris, ii.
Sermo cccxi . in natali cypriani martyris, iii.
Sermo cccxii . in natali cypriani martyris, iv.
Sermo cccxiii . in natali cypriani martyris, v.
Sermo cccxiv . in natali stephani martyris, i.
Sermo cccxv . in solemnitate stephani martyris, ii.
Sermo cccxvi . in solemnitate stephani martyris, iii.
Sermo cccxvii . de stephano martyre, iv.
Sermo cccxviii . de martyre stephano , v.
Sermo cccxix . de stephano martyre, vi.
Sermo cccxxi . ubi libellum sanati hominis promisit, feria secunda paschae.
Sermo cccxxii . ubi libellum promissum sanati hominis praesentavit, feria tertia paschae.
Sermo cccxxiii . habitus post libellum de sancto stephano.
Sermo cccxxiv . quo augustinus complet partem sermonis mox praecedentis miraculo interrupti.
Sermo cccxxv . in natali viginti martyrum .
Sermo cccxxvi . in natali martyrum .
Sermo cccxxvii . in natali martyrum.
Sermo cccxxviii . in natali martyrum.
Sermo cccxxix . in natali martyrum.
Sermo cccxxx . in natali martyrum .
Sermo cccxxxi . in natali martyrum .
Sermo cccxxxii . in natali martyrum .
Sermo cccxxxiii . in natali martyrum.
Sermo cccxxxiv . in natali martyrum .
Sermo cccxxxv . in natali martyrum.
Sermo cccxxxvi . in dedicatione ecclesiae, i .
Sermo cccxxxvii . in dedicatione ecclesiae, ii .
Sermo cccxxxviii . in dedicatione ecclesiae, iii.
Sermo XIX . De eo quod scriptum est in Psalmo L, 5, Quoniam iniquitatem meam ego agnosco: et in Psalmo LXXII, 1, Quam bonus Deus Israel rectis corde! Habitus in basilica Restituta , in die Munerum .
1. Rogandus Deus, ut faciem non a nobis avertat, sed a peccatis nostris. Cantantes Dominum rogavimus, ut avertat faciem suam a peccatis nostris, et omnia facinora nostra deleat. Sed animadvertere potestis, fratres, quod in eodem psalmo audierimus, Quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum ante me est semper. Dicitur autem Deo alibi, Ne avertas faciem tuam a me (Psal. XXVI, 9) : cui diximus, Averte faciem tuam a peccatis meis. Cum sit ergo persona una homo et peccator, homo dicit, Ne avertas faciem tuam a me: peccator dicit, Averte faciem tuam a peccatis meis. Hoc ergo dicitur: Ne avertas faciem tuam ab eo quem fecisti; averte faciem tuam ab eo quod feci. Oculus tuus, inquit, utrumque distinguat, ne propter vitium natura dispereat. Fecisti tu aliquid, feci et ego aliquid: quod tu fecisti, natura dicitur; quod ego feci, vitium vocatur: vitium sanetur, ut natura servetur.
2. Poenitentis est peccata propria et agnoscere et punire.— Facinus, inquit, meum ego agnosco. Si ego agnosco, ergo tu ignosce. Bene vivamus, et bene viventes sine peccato nos esse minime praesumamus: sic vita laudetur, ut venia postuletur. Desperati autem homines, quanto minus intenti sunt in peccata sua, tanto curiosiores sunt in aliena. Quaerunt enim non quid corrigant, sed quid mordeant et cum se non possint excusare, parati sunt alios accusare. Non sic iste nobis orandi et satis Deo faciendi demonstravit exemplum, dicens: Quoniam facinus meum ego agnosco, et peccatum meum ante me est semper. Non 0133 erat iste intentus in aliena peccata: advocabat se ad se; nec se palpabat, sed penetrabat, et in se ipsum altius descendebat. Sibi non parcebat: et ideo ut sibi parceretur non impudenter rogabat. Peccatum enim, fratres, impunitum esse non potest: si peccatum impunitum remaneat, injustum est: ergo sine dubitatione puniendum. Hoc tibi dicit Deus tuus: Puniendum est peccatum aut a te, aut a me. Punitur ergo peccatum, aut ab homine poenitente, aut a Deo judicante. Punitur ergo aut a te sine te, aut a Deo tecum. Quid est enim poenitentia, nisi sua in se ipsum iracundia? Qui poenitet, irascitur sibi. Nam si non ficte fiat, unde est et pectoris tunsio? Quid feris, si non irasceris? Quando ergo tundis pectus, irasceris cordi tuo, ut satisfacias Domino tuo. Potest enim etiam sic intelligi quod scriptum est, Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5) . Irascere quia peccasti, et puniens te ipsum noli peccare. Exsuscita cor poenitendo, et hoc erit sacrificium Deo .
3. Sacrificio contriti cordis placandus Deus. Fides antiquorum in Christum. Placari Deo vis? Nosce quid agas tecum, ut Deus placetur tibi. In eodem psalmo adverte: ibi enim legitur, Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis. Ergo sine sacrificio eris? nihil oblaturus, de nulla oblatione Deum placaturus? Quid dixisti? Si voluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis. Sequere, et audi, et dic, Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L, 5, 11, 18, 19) . Abjectis quae offerebas, invenisti quod offeras. Offerebas enim apud Patres victimas pecorum, et sacrificia vocabantur. Si voluisses sacrificium, dedissem utique. Illa ergo non quaeris, et tamen sacrificium quaeris. Populus tuus dicit tibi: Quid offeram, qui quod offerebam non offero? Ipse enim populus, aliis decedentibus, aliisque nascentibus, idem est populus. Sacramenta sunt mutata, non fides. Signa mutata sunt quibus aliquid significabatur, non res quae significabatur. Pro Christo aries, pro Christo agnus, pro Christo vitulus, pro Christo hircus, totum Christus. Aries, quia ducit gregem: ipse est inventus in vepribus, quando pater Abraham filio jussus est parcere, nec tamen sine oblato sacrificio inde discedere. Et Isaac Christus erat, et aries Christus erat. Isaac sibi ligna portabat: Christus crucem propriam bajulabat. Pro Isaac aries, non tamen pro Christo Christus. Sed in Isaac et aries et Christus . Tenebatur cornibus in vepre aries (Gen. XXII) : interroga Judaeos, unde tunc Dominum coronaverint. Agnus est: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29) . Taurus est: attende cornua crucis. Hircus est, propter similitudinem carnis peccati. Velata sunt ista, donec aspiraret dies, et removerentur umbrae (Cant. II, 17) . In eumdem ergo Dominum Christum, non solum quod Verbum, sed etiam quod mediator est Dei et hominum homo Christus Jesus 0134 (I Tim. II, 5) , et Patres antiqui crediderunt, et ad nos eamdem fidem praedicando et prophetando transmiserunt. Unde dicit Apostolus, Habentes eumdem spiritum fidei, propter quod scriptum est, Credidi, propter quod locutus sum. Eumdem habentes, quem habuerunt et illi qui scripserunt, Credidi, propter quod locutus sum. Habentes ergo eumdem, inquit, spiritum fidei, propter quod scriptum est ab antiquis, Credidi, propter quod locutus sum; et nos credimus, propter quod et loquimur (II Cor. IV, 13) . Quando ergo David sanctus ita dicebat, Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis, tunc illa sacrificia offerebantur Deo, quae modo non offeruntur. Ergo quando cantabat, prophetabat, et praesentia spernebat, et futura praevidebat. Holocaustis, inquit, non delectaberis. Quando ergo holocaustis non delectaberis, sine sacrificio remanebis? Absit. Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum, Deus, non spernis. Habes quod offeras. Non gregem circumspicias, non navigia praepares, et permees ad extremas provincias, unde aromata deferas: quaere in corde tuo quod gratum sit Deo. Cor conterendum est. Quid times ne contritum pereat? Ibi habes, Cor mundum crea in me, Deus. Ut ergo creetur mundum cor conteratur immundum.
4. Homini displicere debet quod Deo displicet, et contra. Felicitas hic non quaerenda. Auditorum acclamatio. Scandalum de felicitate malorum. Displiceamus nobis quando peccamus, quia peccata displicent Deo. Et quia sine peccato non sumus, vel in hoc Deo similes simus, quia hoc nobis displicet, quod illi. Ex aliqua parte conjungeris voluntati Dei, quia hoc tibi displicet in te, quod odit et ille qui fecit te. Artilex tuus ipse est: sed vide te ipsum, et dele in te ipso quod non est ex ipsius officina. Deus enim, sicut scriptum est, creavit hominem rectum (Eccle. VII, 30) . Quam bonus Deus Israel rectis corde! Si ergo sis rectus corde, non tibi displicebit Deus, bonus tibi erit Deus, laudabis Deum. Omnino, et in eo quod praestat, et in eo quod castigat, laudabis Deum. Ille enim qui dixit, Quam bonus Deus Israel rectis corde! se ipsum inspexerat, qui aliquando non erat rectus corde, et displicebat ei Deus: postea vero resipuit, et vidit non esse Deum perversum, sed se fuisse non rectum: et recordatus tempora pravitatis suae, et praesens correctionis suae, ait, Quam bonus Deus Israel! sed quibus? Rectis corde. Quid enim tu? Mei autem, inquit, pene commoti sunt pedes, paulo minus effusi sunt gressus mei: id est, pene lapsus sum. Unde hoc? Quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum intuens. Unde ergo commoti fuerint pedes hujus et pene lapsi sint gressus, quoniam non tacuit, cavendum monuit. Exspectabat a Deo, secundum Vetus Testamentum, ignorans ibi esse signa futurorum; exspectabat ergo a Deo praesentis vitae felicitatem, et in hac terra quaerebat quod suis Deus in coelo servabat. Felix volebat esse hic, cum felicitas non sit hic. Res enim bona et magna est felicitas; sed habet regionem suam. De regione felicitatis Christus venit, et hic eam nec ipse invenit. Irrisus est, exprobratus est, apprehensus est, flagellatus 0135 est, vinctus est, palmis caesus est, affectus contumelia sputorum, spinis coronatus est, ligno suspensus: ad extremum, Domini exitus mortis. In Psalmo scriptum est (hi acclamaverunt qui cognoverunt), Et Domini exitus mortis (Psal. LXVII, 21) . Quid hic ergo, serve, felicitatem requiris, ubi et Domini exitus mortis? Cum ergo in regione non sua felicitatem requireret ille, de quo loqui coeperam, et propter illam in hac vita adipiscendam cohiberet Deo, eiqueserviret, et ejus praecepta, ut poterat, faceret; vidit hoc magnum, vel pro magno, quod quaerebat a Deo, et propter quod Deo serviebat, esse apud eos qui Deo non serviebant, sed daemonia colebant, et verum Deum blasphemabant. Vidit, et commotus est, quasi perdidisset fructum laboris sui. Hoc est quod zelavit in peccatoribus, pacem peccatorum intuens. Denique habes ibi, Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias. Numquid sine causa justificavi cor meum, aut lavi inter innocentes manus meas, et fui flagellatus tota die? Colo Deum, blasphemant Deum: illis felicitas, mihi calamitas; ubi aequitas? Inde moti pedes, inde pene effusi gressus, inde propinquus interitus. Nam ad quod periculum venerit, videte: ibi ait, Et dixi, Quomodo scit Deus, et si est scientia in Altissimo? Videte ad quod periculum venerit quaerendo a Deo pro magno praemio terrenam felicitatem. Discite ergo, charissimi, eam si habetis, contemnere, nec dicere in cordibus vestris, Ego quia colo Deum, ideo bene est mihi. Videbis enim, quo modo tibi putas bene, et illis qui non colunt Deum esse bene; et movebuntur gressus tui. Aut enim habes illam, colens Deum, et videbis quod habeat talia non colens Deum; et ideo putabis frustra te colere Deum, quia et ille habet felicitatem qui non colit Deum: aut non illam habes, et multo amplius Deum accusabis, qui dat eam blasphematoribus suis, et negat cultoribus suis. Discite ergo tenera contemnere, si vultis Deo fideli corde servire. Habes illam? noli putare inde te esse bonum; sed fac te inde bonum. Non habes? noli putare inde te esse malum; sed cave malum, quo non venit bonus.
5. Felicitas et merces a Deo quaenam exspectanda. Etenim iste resipiscens, et reprehendens se ipsum, quod male coeperat de Deo sentire, anhelans peccator, et pacem intuens peccatorum; reprehendens ergo se ipsum, ait, Quid enim mihi est in coelo, et a te quid volui super terram (Psal. LXXII, 1-25) ? Jam resipiscens, jam correcto corde, agnovit quantum valeat cultus Dei: quem Dei cultum vilissimo pretio addixerat, quando pro illo terrenam felicitatem quaerebat. Agnovit quid debeatur sursum cultoribus Dei, ubi jubemur habere cor et respondemus ibi nos habere: quod et utinam non mentiamur, saltem ipsa hora, saltem ipso momento, saltem ipso temporis puncto, quando respondemus. Respiciens ergo ille, et cor corrigens, reprehendit se quaesisse aliquando in terra felicitatem terrenam, quasi mercedem cultus Dei. Sed reprehendens se ait, Quid enim mihi est in coelo? Quid est ibi mihi? Vita aeterna, incorruptio, regnum 0136 cum Christo, societas Angelorum; ubi nulla perturbatio, nulla ignorantia, nullum periculum, nulla tentatio; vera, certa, fixa securitas. Ecce quid mihi est in coelo. Et a te quid volui super terram? A te quid volui super terram? quid volui? Divitias fluxas, caducas, volaticas. Quid volui? Aurum, pallorem terrae; argentum, livorem terrae; honorem, temporis fumum. Ecce quid a te volui super terram. Et quia vidi hoc in peccatoribus, commoti sunt pedes mei, et paulo minus effusi sunt gressus mei. O quam bonus est rectis corde! Quid ergo quaeris, Propheta fidelis? Aurum, et argentum, et divitias terrenas? Ergo tanti valet fides matronae fidelis, quod habet et meretrix? Tanti ergo valet fides viri fidelis, quod habet et mimus, auriga, venator, latro? Absit, fratres mei, absit ut tanti valeat fides vestra. Avertat Deus hoc a cordibus vestris. Nam quanti valet, vultis nosse? Pro ea Christus mortuus est. Quid ergo terrenam mercedem quaeris, auro et nummis addictus? Injuriam facis fidei, pro qua mortuus est Christus. Et quid est, inquit? quanti valet? Illum attende, qui ait, Quid enim mihi est in coelo? Non enim expressit quid erit illud. Sic ait, Et a te quid volui super terram? Illud laudando, hoc abjiciendo, utrumque tamen dixit, Quid est illud? Quod oculus non vidit. Quid est hoc? Quod fidelis oculus non sitit. Quid est illud? Quod invenit Lazarus ulcerosus. Quid est hoc? Quod habuit dives inflatus. Quid est illud? Quod perire non potest. Quid est hoc? Quod teneri non potest. Quid est illud? Ubi non erit labor. Quid est hoc? Quod non deserit timor. Quid enim mihi est in coelo? Quid? Ipse qui fecit coelum; pretium fidei tuae Deus tuus est; ipsum habebis, se ipsum praeparat praemium cultoribus suis. Considerate, charissimi, universam creaturam, coelum, terram, mare, quae in coelo, quae in terra, quae in mari, quam pulchra, quam mira, quam digne ordinateque disposita. Movent vos ista? Movent plane. Quare? Quia pulchra sunt. Quid est qui fecit? Puto rehebesceretis, si videretis pulchritudinem Angelorum. Quid est ergo creator Angelorum? Ipse est praemium fidei vestrae. Avari, quid vobis sufficit, si Deus ipse non vobis sufficit?
6. Ad bene vivendum quotidianis periculis commovemur. Bene ergo vivamus, et ut hoc possimus, eum qui hoc praecepit, invocemus. Neque bonae vitae nostrae terrenam mercedem a Domino requiramus. Ad illa quae promittuntur, intentionem nostram extendamus. Cor nostrum ibi ponamus, ubi putrescere non potest saecularibus curis. Transeunt ista quae occupant homines, volant ista; vapor est vita humana super terram. Accedunt etiam ipsius fragilis vitae tanta et tam quotidiana pericula. Terrae motus magni de Orientalibus nuntiantur; nonnullae magnae repentinis collapsae sunt civitates. Territi apud Jerosolymam qui inerant Judaei, Pagani, catechumeni, omnes sunt baptizati. Dicuntur fortasse baptizati septem millia hominum. Signum Christi in vestibus Judaeorum baptizatorum apparuit. Relatu fratrum fidelium constantissimo 0137 ista nuntiantur . Sitifensis etiam civitas gravissimo terrae motu concussa est, ut omnes forte quinque diebus in agris manerent, et ibi baptizata dicuntur fere duo millia hominum . Undique Deus terret, quia non vult invenire quo damnet. Nonnihil agitur in isto torculari. Mundus est torcular; abundant pressurae ejus: oleum estote, non amurca. Convertatur quisque ad Deum, et mutet vitam. Occultum habet iter oleum; ad secreta sua tendit. Alius subsannat, irridet, blasphemat, clamat per plateas; amurca defluit. Dominus tamen torcularis per operarios suos, per sanctos Angelos suos non quiescit operari. Novit oleum suum, novit quid recipiat, quo pondere pressurae eliquetur. Novit enim Dominus qui sunt ejus. Oleum estote, amurcam fugite; recedant ab iniquitate omnes qui nominant nomen Domini (II Tim. II, 19) . Odia autem nolite concipere, aut cito finite. Non enim illa metuenda sunt. Times terrae motum? times coeli fremitum? times bella? Time et febrem: subito, cum illa magna metuuntur, ipsa non veniunt, et de transverso una febricula aufert hominem. Et si talem invenit ille judex, qualem non novit, qualibus dicturus est, Nescio vos, recedite a me (Luc. XIII, 27) ; quid fiet postea? quo itur? per quem ambitur? unde vita reparanda redimitur? Quis iterum vivere, et quod male fecit emendare permittitur? Finitum est. Pauci quidem convenistis : sed si bene audistis, abundatis. Non vos fallat, qui fallit: quia non vos decipit, qui non fallit.