Hic comminatur poenam: et primo quam Babyloni inflixerunt, describens hostem: ecce ego mittam, et assumam... Servum, inquantum ministerium divinae voluntatis exercebat. Supra 6: ecce populos venit de terra Aquilonis, gens magna consurgit a finibus terrae. Et describens poenam imminentem quantum ad interfectionem hominum: et interficiam eos, et ponam eos in stuporem, et in sibilum, et in solitudines sempiternas. Et quod nunquam reparentur, sed quasi ad similitudinem sempiternarum solitudinum redigantur. Supra 19: ponam urbem hanc in stuporem, et in sibilum.
Omnis qui praeterierit per eam obstupescet, et sibilabit super universa plaga ejus. Et quantum ad cessationem humanorum officiorum in gaudiis, perdamque, et in vitae commodis, vocem molae, supra 16: auferam de loco isto in oculis vestris, et in diebus vestris, vocem gaudii, et vocem laetitiae, vocem sponsi, et vocem sponsae. Et describens etiam poenam duriorem: et servient septuaginta annis: tantum enim regnum chaldaeorum duravit. Isa. 57: non in perpetuum irascar, quia spiritus a facie mea egredietur, etc.. Secundo ponit poenam quam chaldaei sustinuerunt: cumque impleti fuerint septuaginta anni. Et primo ponit comminationem, visitabo. Apoc. 13: qui in captivitatem duxerit, in captivitatem ibit, et qui gladio occiderit, oportet eum gladio occidi. Secundo comminationis certitudinem: et adducam omnia quae locutus sum contra eam. Isa. 13, 21, 46 et 47: prophetavit jeremias: infra 50 et 51: quia servierunt; tamen ipsi in superbiam abusi sunt dei beneficio. Tertio ostendit poenae aequitatem: et reddam eis. Psalm. 27: secundum opera manuum eorum tribue illis, redde retributionem eorum ipsis, quoniam non intellexerunt opera domini; et in opera manuum eorum destrues illos, et non aedificabis eos.