Patrologiae cursus completus
Elenchus operum quae in hoc quinto tomo continentur.
Elenchus operum quae in hoc quinto tomo continentur.
In quintum tomum praefatio.
Syllabus codicum ad quos recogniti sunt sermones tomi hujus quinti, et notae quibus codices indicantur.
S. aurelii augustini hipponensis episcopi sermones ad populum omnes classibus quatuor nunc primum comprehensi. prima classe continentur sermones de sc
Classis prima. de scripturis.
Sermo ii . de tentatione abrahae a deo .
Fragmentum . quomodo ad agar et ismael pertineant haeretici et schismatici.
Sermo iv . de jacob et esau . in festo vincentii martyris habitus.
Sermo v . de luctatione jacob cum angelo . habitus paulo ante pascha.
Sermo vi . de eo quod apparuit dominus moysi in rubo .
Sermo vii . de lectione exodi, de rubo in quo flamma erat et rubus non comburebatur .
Sermonis viii , de decem plagis et decem praeceptis, fragmentum .
Sermo x . de judicio salomonis inter duas mulieres meretrices.
Sermo xi . de elia et vidua sareptana.
Sermo xviii . de eodem versu psalmi xlix, deus manifestus veniet, etc. .
Sermo xxi . de eo quod scriptum est in psalmo lxiii, 11, jucundabitur justus in domino.
Sermo xxii . de versu 3 psalmi lxvii, sicut deficit fumus, deficiant, etc. .
Sermo xxiv . de versu 2 psalmi lxxxii, deus, quis similis tibi ?
Sermo xxv . de versiculo 12 psalmi xciii, beatus homo quem tu erudieris, domine, etc.
Sermo xxviii . de versiculo 3 psalmi civ, laetetur cor quaerentium dominum .
Sermo xxxi . de verbis psalmi cxxv, 5, 6, qui seminant in lacrymis, etc.
Sermo xxxii . in psalmum cxliii. de golia et david, ac de contemptu mundi .
Sermo xliii . de eo quod scriptum est in isaia, cap. vii, 9, nisi credideritis, non intelligetis .
Sermo xliv . de verbis isaiae cap. liii, v . 2-9 .
Sermo li . de concordia evangelistarum matthaei et lucae in generationibus domini .
Sermo lvi . de evangelio matthaei, cap. vi, 7-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lvii . rursum in matthaei caput vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lviii . item in matthaei caput vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lix . item in matthaei cap. vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lxiii . de verbis evangelii matthaei, cap. viii, 23-27, et ascendente eo in naviculam, etc.
Sermo lxxxiv . de verbis evangelii matthaei, cap. xix, 17, si vis venire ad vitam, serva mandata.
Sermo xcii . de eisdem verbis evangelii matthaei, cap. xxii, v . 42-46.
Sermo xcv . de verbis evangelii marci, ubi miraculum septem panum refertur. cap. viii, v . 1-9.
Sermo ci de verbis evangelii lucae, messis quidem multa, etc. cap. x, v . 2-6 .
Sermo cii . de verbis evangelii lucae, qui vos spernit, me spernit. cap. x, v . 16.
Sermo civ . rursus in illud evangelii lucae, ubi de martha et maria. cap. x, v . 38-42.
Sermo cvii . de verbis evangelii lucae, dico vobis, abstinete ab omni avaritia. cap. xii, v . 13-21.
Sermo cxviii . de eisdem verbis evangelii joannis, in principio erat verbum, etc., cap. i, v . 1-3.
Sermo cxix . de eisdem verbis joannis, in principio erat verbum, etc., cap. i, v . 1-14 .
Sermo cxx . de eisdem verbis joannis, in principio erat verbum, etc., cap. 1, v . 1-3.
Sermo cxxi . de verbis evangelii joannis, mundus per ipsum factus est, etc., cap. 1, v . 10-14 .
Sermo cxxii . de verbis evangelii joannis, cum esses sub ficu, vidi te, etc., cap. i, v 48-51 .
Sermo cxxxvi . in eamdem lectionem evangelii joannis, de illuminatione caeci nati. cap. ix.
Sermo cxxxvii . in evangelii joannis caput x, 1-16. de pastore, et mercenario, et fure .
Sermo cxxxix . de verbis evangelii joannis, ego et pater unum sumus. cap. x, v . 30.
Sermo cxli . de verbis evangelii joannis, ego sum via, et veritas, et vita. cap. xiv, v . 6 .
Sermo cxlii . de iisdem verbis evangelii joannis, ego sum via, etc., cap. xiv, v . 6 .
Sermo cxlvi . de verbis evangelii joannis, simon joannis diligis me? etc. cap. xxi, v . 15-17 .
Sermo clxxi . de verbis apostoli, gaudete in domino semper, etc. philipp., cap. iv, v . 4-6.
Sermo clxxiii . de eisdem verbis apostoli, i thess. cap. iv, v . 12-17 .
Sermo clxxx . de verbis apostoli jacobi, ante omnia nolite jurare, etc., cap. v, v . 12 .
Classis ii. de tempore.
Sermo clxxxiv . in natali domini nostri jesu christi, i .
Sermo clxxxv . in natali domini, ii .
Sermo clxxxvi . in natali domini, iii.
Sermo clxxxvii . in natali domini, iv.
Sermo clxxxviii . in natali domini, v.
Sermo clxxxix . in natali domini, vi.
Sermo cxc . in natali domini, vii.
Sermo cxci . in natali domini, viii .
Sermo cxcii . in natali domini, ix .
Sermo cxciii . in natali domini, x.
Sermo cxciv . in natali domini, xi .
Sermo cxcv . in natali domini, xii .
Sermo cxcvi . in natali domini, xiii.
Sermo cxcvii . de calendis januariis, contra paganos
Sermo cxcviii . de calendis januariis, ii.
Sermo cxcix . in epiphania domini, i .
Sermo cc . in epiphania domini, ii.
Sermo cci . in epiphania domini, iii.
Sermo ccii . in epiphania domini, iv.
Sermo cciii . in epiphania domini, v.
Sermo cciv . in epiphania domini, vi.
Sermo ccv . in quadragesima, i .
Sermo ccvi . in quadragesima, ii.
Sermo ccvii . in quadragesima, iii.
Sermo ccviii . in quadragesima, iv.
Sermo ccix . in quadragesima, v.
Sermo ccx . in quadragesima, vi.
Sermo ccxi . in quadragesima, vii . de fraterna concordia, et condonatione offensarum.
Sermo ccxii . in traditione symboli, i. feria secunda post dominicam quintam quadragesimae .
Sermo ccxiii . in traditione symboli, ii.
Sermo ccxiv in traditione symboli, iii.
Sermo ccxv . in redditione symboli.
Sermo ccxviii . de passione domini in parasceve .
Sermo ccxix . in vigiliis paschae, i .
Sermo ccxx . in vigiliis paschae, ii. quis mortuus pro nobis. solemnitas paschae.
Sermo ccxxi . in vigiliis paschae, iii . quod in genesi dies a luce, nunc a nocte computentur.
Sermo ccxxiii . in vigiliis paschae, v.
Sermo ccxxiv . in die paschae, i. ad populum et ad infantes, seu eo die baptizatos.
Sermo ccxxv . in die paschae, ii . ad infantes.
Sermo ccxxvi . in die paschae, iii. ad populum et ad infantes.
Sermo ccxxvii . in die paschae, iv. ad infantes, de sacramentis.
Sermo ccxxviii . in die paschae, v. ad populum et ad infantes.
Sermo ccxxix . de sacramentis fidelium, feria ii paschae .
Sermo ccxxx . in diebus paschalibus, i. de versu psalmi cxvii, 24, hic est dies quem fecit dominus.
Sermo ccxxxi . in diebus paschalibus , ii. de resurrectione christi secundum marcum.
Sermo ccxxxii . in diebus paschalibus, iii . de resurrectione christi secundum lucam.
Sermo ccxxxiii. . in diebus paschalibus, iv. de resurrectione christi secundum marcum .
Sermo ccxxxiv . in diebus paschalibus, v. de resurrectione christi secundum lucam .
Sermo ccxxxv . in diebus paschalibus, vi. de eadem lectione evangelii lucae, cap. xxiv, v . 13-31
Sermo ccxxxix . in diebus paschalibus, x. de resurrectione christi secundum marcum et lucam.
Sermo ccxl . in diebus paschalibus, xi. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxli . in diebus paschalibus, xii. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxlii . in diebus paschalibus, xiii. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxliv . in diebus paschalibus, xv. de eadem lectione evangelii joannis, cap xx, v . 1-18 .
Sermo ccxlv . in diebus paschalibus, xvi. de eadem lectione evangelii, joannis, cap. xx, v . 1-18.
Sermo ccxlvi . in diebus paschalibus , xvii. de eadem lectione evangelii joannis, cap. xx, v . 1-18.
Sermo ccxlvii . in diebus paschalibus, xviii. de alia lectione evangelii joannis, cap. xx, 19-31.
Sermo ccxlix . in diebus paschalibus, xx. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccl . in diebus paschalibus , xxi. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccli . in diebus paschalibus , xxii. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo cclii . in diebus paschalibus, xxiii. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccliv . in diebus paschalibus, xxv.
Sermo cclv . in diebus paschalibus, xxvi. de alleluia.
Sermo cclvi . in diebus paschalibus, xxvii. de alleluia.
Sermo cclvii . in diebus paschalibus, xxviii . de versu psalmi cxv, 11, omnis homo mendax.
Sermo cclix . in die dominico octavarum paschae.
Sermo cclx . habitus eodem die in ecclesia leontiana, de monitis baptizatorum .
Sermo cclxi . in die quadragesimo ascensionis domini, i . habitus carthagine in basilica fausti.
Sermo cclxii . in die ascensionis domini, ii. habitus in basilica leontiana.
Sermo cclxiii . de ascensione domini, iii.
Sermo cclxiv . de ascensione domini, iv.
Sermo cclxv . de ascensione domini, v .
Sermo cclxvii . in die pentecostes, i .
Sermo cclxviii . in die pentecostes, ii .
Sermo cclxix . in die pentecostes, iii.
Sermo cclxx . in die pentecostes, v .
Sermo cclxxi . in die pentecostes, v .
Sermo cclxxii . in die pentecostes postremus . ad infantes, de sacramento.
Classis iii. de sanctis.
Sermo cclxxiii . in natali martyrum fructuosi episcopi, augurii et eulogii diaconorum .
Sermo cclxxiv . in natali martyris vincentii, i .
Sermo cclxxv . in natali martyris vincentii ii.
Sermo cclxxvi . in festo martyris vincentii, iii.
Sermo cclxxix . de paulo apostolo . pro solemnitate conversionis ejusdem, ii.
Sermo cclxxx . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, i .
Sermo cclxxxi . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, ii.
Sermo cclxxxii . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, iii.
Sermo cclxxxiii . in natali martyrum massilitanorum .
Sermo cclxxxiv . in natali martyrum mariani et jacobi .
Sermo cclxxxv . in die natali martyrum casti et aemili .
Sermo cclxxxvi . in natali martyrum protasii et gervasii .
Sermo cclxxxvii . in natalis s. joannis baptistae, qui est viii calendas julii .
Sermo cclxxxviii . in natali joannis baptistae, ii . de voce et verbo.
Sermo cclxxxix . in natali joannis baptistae, iii.
Sermo ccxc . in natali joannis baptistae, iv.
Sermo ccxci . in natali joannis baptistae, v.
Sermo ccxcii . in natali joannis baptistae, vi. in quo disputatur contra donatistas .
Sermo ccxciii . in natali joannis baptistae , vii.
Sermo ccxcv . in natali apostolorum petri et pauli, i .
Sermo ccxcvi . in natali apostolorum petri et pauli, ii .
Sermo ccxcvii . in natali apostolorum petri et pauli, iii.
Sermo ccxcviii . in natali apostolorum petri et pauli , iv.
Sermo ccc . in solemnitate martyrum machabaeorum, i.
Sermo ccci . in solemnitate ss. machabaeorum, ii.
Sermo cccii . in solemnitate martyris laurentii, i .
Sermo ccciii . in natali martyris laurentii, ii.
Sermo ccciv in solemnitate laurentii martyris, iii .
Sermo cccv . in solemnitate martyris laurentii, iv. habitus ad mensam s. cypriani.
Sermo cccvi . in natali martyrum massae candidae .
Sermo cccvii . in decollatione beati joannis baptistae, i .
Sermo cccviii . in eadem solemnitate, ii.
Sermo cccix . in natali cypriani martyris, i .
Sermo cccx . in natali cypriani martyris, ii.
Sermo cccxi . in natali cypriani martyris, iii.
Sermo cccxii . in natali cypriani martyris, iv.
Sermo cccxiii . in natali cypriani martyris, v.
Sermo cccxiv . in natali stephani martyris, i.
Sermo cccxv . in solemnitate stephani martyris, ii.
Sermo cccxvi . in solemnitate stephani martyris, iii.
Sermo cccxvii . de stephano martyre, iv.
Sermo cccxviii . de martyre stephano , v.
Sermo cccxix . de stephano martyre, vi.
Sermo cccxxi . ubi libellum sanati hominis promisit, feria secunda paschae.
Sermo cccxxii . ubi libellum promissum sanati hominis praesentavit, feria tertia paschae.
Sermo cccxxiii . habitus post libellum de sancto stephano.
Sermo cccxxiv . quo augustinus complet partem sermonis mox praecedentis miraculo interrupti.
Sermo cccxxv . in natali viginti martyrum .
Sermo cccxxvi . in natali martyrum .
Sermo cccxxvii . in natali martyrum.
Sermo cccxxviii . in natali martyrum.
Sermo cccxxix . in natali martyrum.
Sermo cccxxx . in natali martyrum .
Sermo cccxxxi . in natali martyrum .
Sermo cccxxxii . in natali martyrum .
Sermo cccxxxiii . in natali martyrum.
Sermo cccxxxiv . in natali martyrum .
Sermo cccxxxv . in natali martyrum.
Sermo cccxxxvi . in dedicatione ecclesiae, i .
Sermo cccxxxvii . in dedicatione ecclesiae, ii .
Sermo cccxxxviii . in dedicatione ecclesiae, iii.
Sermo XX . De versu 12 Psalmi L, Cor mundum crea in me, Deus: et de versu 5 Psalmi XL, Ego dixi, Domine, miserere mei, etc.
1. Peccator non potest resurgere per se a peccato absque gratia. Voce consona, corde concordi, pro ipso corde nostro Dominum deprecantes diximus: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. Hinc pauca quae Dominus dederit, in ejus gratiam manifestabimus vobis. Psalmus 0138 est poenitentis, amissam spem recuperare cupientis, lapsu suo jacentis, et Deum magnis deprecationibus urgentis, tanquam qui fuerit idoneus ad se vulnerandum, et non sit ad sanandum. Sicut enim ipsam carnem nostram percutere et vulnerare cum volumus, possumus; ut autem sanetur, medicum quaerimus; nec ita nostra potestate salvamur, ut nostra potestate sauciamur: ita ad peccandum anima sibi ipsa sufficit; ad sanandum quod peccatum laeserit, Dei medicinalem dexteram implorat. Unde dicit in alio psalmo: Ego dixi, Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi. Ad hoc ait, Ego dixi, ut constitueret ante oculos voluntatem arbitriumque peccandi ex anima oriri, sibique sufficere ut perdat se; Dei autem esse quaerere, et salvum facere quod se vulneraverat. Venit enim Filius hominis quaerere, et salvum facere quod perierat (Luc. XIX, 10) . Hinc precem fundentes dicimus: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. Dicat anima quae peccavit, ne plus pereat desperando, quam se perdidit delinquendo.
2. Confessio peccati necessaria, ut venia impetretur. Puniendum peccatum, aut ab ipso peccatore, aut a Deo. Excusatio peccati iniqua est et a diabolo suggeritur. Ante omnia quippe danda est opera, ne peccemus, ne quamdam familiaritatem et amicitiam cum peccato, tanquam cum serpente faciamus. Morsu quippe venenato perimit peccantem, nec tale aliquid est, cum quo facienda sit amicitia: sed si forte aut infirmum oppresserit, aut incauto subrepserit, aut errantem ceperit, aut in errores eundo deceperit, non pigeat animam confiteri, nec quaerat excusationem, sed sui accusationem. Nam et inde oravit quodam in psalmo, et ait: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium continentiae circum labia mea: et non declines cor meum in verba maligna, ad excusandas excusationes in peccatis (Psal. CXL, 3 et 4) . Peccatum quisque suadet tibi? ante omnia recusetur. Sed persuasum est? non excusetur, sed potius accusetur. Nam et iste qui dicebat, Cor mundum crea in me, Deus, sic incoepit, Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Magnam misericordiam magnus peccator implorat: magnam medicinam magnum vulnus desiderat. Ibi dicitur, Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. Cor mundam crea in me, Deus (Psal. L, 3, 11, 12) . Avertit ergo Deus faciem suam a peccatis confitentis, et se ipsum accusantis, Deique auxilium et misericordiam deprecantis. Avertit enim faciem suam a peccatis ejus, non avertendo ab ipso. Cui enim dicitur, Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele; eidem alibi dicitur, Ne avertas faciem tuam a me (Psal. XXVI, 9) . Avertit, quando non advertit: nam si advertit, evertit. Ideo et judices in convictos reos sententiam proferentes animadvertere dicuntur. Hoc ne faciat Deus, id est, ne animadvertat, dicimus, Averte faciem tuam a peccatis meis. Ne agnoscat, ignoscat . Quomodo autem nobilem dicimus nobilem, non autem nobilem 0139A dicimus ignobilem: sic noscentem noscentem, non autem noscentem ignoscentem. Tamen si vis ut ille ignoscat, tu agnosce. Impunitum non potest esse peccatum: impunitum esse non decet, non oportet, non est justum. Ergo quia impunitum non debet esse peccatum, puniatur a te, ne puniaris pro illo. Peccatum tuum judicem te habeat, non patronum. In tribunal mentis tuae ascende contra te, et reum constitue te ante te. Noli ponere te post te, ne Deus ponat te ante se . Ideo dicit in eodem psalmo, unde facillimam impetret veniam: Quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum ante me est semper (Psal. L, 5) . Tanquam dicens, Quoniam ante me est, ne sit ante te; et quia ego agnosco, tu ignosce. Ergo peccatum aut a te punitur, aut a Deo: sed a te sine te, a Deo tecum. Te ergo habeat punitorem, ut tu Deum habeas defensorem . Dic: Ego feci. Ego dixi, Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi. Ego, inquit, dixi. Ego non quaero ad excusationem peccati, quis de me peccaverit, aut quis me peccare compulerit. Non dico, Fortuna fecit. Non dico, Fatum hoc voluit. Postremo non dico, Diabolus fecit. Nam et ipse diabolus suadendi habet potestatem, postremo terrendi; graves etiam, si permissus fuerit, molestias inferendi: a Domino deprecanda virtus est, ne illecebrosa capiant, aut ne dura confringant. Donet nobis contra illecebras et minas inimici, duas virtutes, continere et sustinere: continere libidines, ne prospera capiant; sustinere terrores, ne adversa confringant. Et cum scirem, inquit, quia nemo potest esse continens, nisi Deus det (Sap. VIII, 21) . Hinc ergo dicebat, Cor mundum crea in me, Deus; et, Vae his qui perdiderunt sustinentiam (Eccli. II, 16) . Neminem ergo quaeras accusare, ne accusatorem invenias, a quo te non possis defendere. Nam et ipse inimicus noster diabolus quando accusatur, gaudet: et vult omnino ut accuses illum; vult ipse ut a te ferat qualem volueris criminationem, cum tu perdas confessionem. Contra hujus astutiam exclamat ille, Ego dixi, Domine. Sine causa mihi insidiatur inimicus; novi astutias ejus: captat linguam meam, vult ut dicam, Diabolus fecit. Ego dixi, Domine. His ergo versutiis seducit animas, et a medicina confessionis avertit; aut persuadens eis ut se excusent, et quaerant quos accusent; aut persuadens eis, quia jam peccaverunt, ut nunc desperent, et omnino se ad veniam posse pertinere non arbitrentur; aut persuadens eis, quia cito Deus totum ignoscit, ut sese homo non corrigat.
3. Et desperatio et spes impoenitentiae ac perditionis causa. Videte quanta sint, adversus quae vigilare debeat cor poenitentis. Ne se excusando alterum accuset, veniat ei in mentem, Ego, dixi, Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi. Ne desperando pereat, ut quoniam peccavit, et graviter peccavit, putet se jam non posse sanari; et donet se 0140 libidinibus, trahendum omnibus cupiditatibus. Facit quidquid libet, quamvis non liceat. Et si non facit, ibi non facit, ubi homines timet. Omnino animo quodam gladiatorio , quoniam vitam desperat, quidquid potest facere ad satiandam cupiditatem et libidinem suam facit, tanquam devotus ad victimam. Tales desperatione pereunt. Contra istos pro his, id est contra tales cogitationes eorum, vigilans Scriptura dixit: In quacumque die conversus fuerit iniquus, et fecerit justitiam, omnes iniquitates ejus obliviscar (Ezech. XVIII, 21, et XXXIII, 14, 15) . Rursus recreata anima, si his verbis crediderit, a desperationis malo, inveniet aliam foveam , ut quae desperatione perire non potuit, spe pereat. Et quis est qui spe pereat ? Ecce qualem propono, qui dixerit in animo suo: Jam Deus veniam promisit omnibus avertentibus se a peccatis, in quacumque hora conversi fuerint, omnes iniquitates eorum obliviscetur: ergo faciam quidquid volo; quando voluero convertam me, delebiturque quod fecero. Quid dicemus? quia non quando se converterit, curat Deus poenitentem? dimittit Deus omnia peccata praeterita? Si negamus, indulgentiae divinae contradicimus: verbis denique propheticis obviamus, divinis eloquiis repugnamus. Non est hoc fidelis dispensatoris.
4. Non differenda conversio. Omnia sua vult homo esse bona, praeter vitam. Recurrit, et dicit mihi quisquam: Dabis ergo laxamentum peccatis, ut faciant homines quidquid volunt, promissa venia, promissa impunitate cum se converterint? Laxant habenas ad peccandum : feruntur magno impetu, nullo revocante, spe desperati. Itane vero vigilaret Scriptura adversus desperantes, et non vigilaret adversus male sperantes? Audi ejus vigilias adversus malam et perversam spem: Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem: subito enim veniet ira ejus, et in tempore vindictae disperdet te (Eccli. V, 8 et 9) . Quid est ergo, maligne sperator? Si desperes, peris; si speres, peris. Ubi tibi tutus locus erit, ut ab utraque fovea te eripias, et constituas te in via recta, serviens Deo, miserans animam tuam, placens Deo? Male desperabas, audisti, In quacumque die conversus fuerit iniquus, omnes iniquitates ejus obliviscar. Male sperare coeperas, audisti, Ne tardes converti ad, Dominum, neque differas de die in diem. Undique te circumdedit providentia Dei misericorditer. Quid dicis? Promisit mihi Deus indulgentiam; quando me convertero dabit eam. Plane dabit, quando te converteris; sed quare te non convertis? Quoniam quando me convertero, dabit. Prorsus quando te converteris, dabit; sed ipsum quando quando est? Quare non hodie est, quare non cum tu me audis? quare non cum 0141 clamas? quare non cum laudas? Clamor meus sit adjutor pro te: clamor tuus sit testis contra te. Quare non hodie? quare non modo? Cras, inquit; indulgentiam mihi Deus promisit. Cras tu tibi promittis? Aut si forte, si mihi legis de libro sancto, sicut indulgentiam tibi promissam esse converso, sic tibi promissum crastinum diem, differ et crastinum. Nonne hoc primo posuit in terrore medicinali, nonne cum te increparet hoc dixit, Ne differas de die in diem: subito enim veniet ira ejus? Sed videlicet homo sapiens times ne plus habeas biduo bonae vitae. Si erit crastinus dies, sit et hodiernus; et biduum sit. Si enim non erit crastinus dies, hodiernus securum te inveniet: si autem erit crastinus, addetur hodierno. Tu autem cupis habere longam vitam, et non times habere malam vitam. Diu vis vivere, et male vivere. Longum malum quaeris, quare non potius longum bonum? Quid autem non bonum habere vis? Sola vita erit, quae in te mala incurrit. Qualem vestem quaeras, si interrogem te, Bonam respondes; qualem villam, Bonam; qualem conjugem, Bonam; quales filios, Bonos; qualem domum, Bonam; solam vitam malam. Et omnibus bonis tuis praeponis vitam, et inter omnia bona tua solam vis vitam malam. Nam omnia illa quae bona requirebas, vestem, domum, villam, et caetera, paratus es dare pro vita tua. Si tibi quisquam dixerit, Aut da mihi omnia bona tua, aut aufero vitam tuam: paratus es omnia bona tua dare, et illam etiam malam tenere. Quare non vis ut tibi sit bona, pro qua etiam mala das omnia bona? Ecce ablata est excusatio, adsit accusatio, ne inveniat damnatio .
Post sermonem.
5. Verbum Dei ministrantes presbyteri. Exhortamur Charitatem vestram, ut impigre et vigilanter verba Dei ministrantibus presbyteris vos audire non pigeat. Dominus enim Deus noster est ipsa veritas, quam auditis per quemlibet loquatur; et nemo est major in vobis, nisi qui minor fuerit. Praeloquendum ergo nobis fuit ex more, et vos facite ex amore.