Hic ponitur praedictae comminationis revelatio sub imaginaria visione: et primo ponit visionem; secundo exponit, ibi, et tu prophetabis ad eos omnia verba haec. Circa primum duo. Primo mittit eum ad propinandum; secundo invitantur illi quibus propinabatur ad bibendum, ibi, et dices ad eos. Circa primum duo. Primo dominus porrigit poculum secundum quod sibi videbatur visione imaginaria: sume calicem vini. Videbatur sibi quod dominus extensa manu calicem sibi porrigeret.
Per vinum signatur divina indignatio per calicem potestas tyrannorum, per quos haec indignatio in gentes diffundenda erat. Propinabis, non quasi poenam infligens, sed quasi denuntians. Psal. 74: calix in manu domini vini meri plenus mixto. Infra 51: calix aureus Babylon in manu domini, inebrians omnem terram; de vino ejus biberunt gentes, et ideo commotae sunt.
Secundo ponit potationis effectum: et bibent, sustinendo afflictionem, turbabuntur, interius timore, et dolore, insanient, exterius, adinvicem pugnando more ebrii. Isa. 24: amara erit potio bibentibus illam. Tertio propheta exequitur injunctum officium, et accepi. Et primo propinat Judaeis, jerusalem.
Ezech. 9: a sanctuario meo incipite. 1 Petr. 4: tempus est ut judicium incipiat a domo dei. Secundo amicis adventitiis, incipiens ab Aegyptiis, de quibus confidebant: Pharaoni...
Ausitidis, quae alio nomine dicitur terra Hus, in confinio idumaeae et Arabiae: et reliquiis, hoc dicit pro Geth, quae est quinta civitas Philisthinorum: et omnibus regnis. Isa. 14: hoc est consilium quod cogitavi super omnem terram, et haec est manus extenta super universas gentes. Tertio ipsis Babylonis: et rex sesach, idest Babyloniae, quae Hebraice dicitur Babel. Unde ad occultandum nomen, transposuit vocales, et immutavit consonantes in eis conjunctas, secundum consuetudinem Haebraeorum, qui docent pueros primam litteram cum ultima retrogradiendo dicere, et secundam cum penultima, et sic deinceps. Unde pro duplici beth, quae est secunda littera apud Hebraeos posuit sin, bis, quae est penultima: et pro lamed, posuit caph, quae ei, secundum primam computationem, conjungitur. 1 corinth. 15: novissime inimica destruetur mors.