Patrologiae cursus completus
Elenchus operum quae in hoc quinto tomo continentur.
Elenchus operum quae in hoc quinto tomo continentur.
In quintum tomum praefatio.
Syllabus codicum ad quos recogniti sunt sermones tomi hujus quinti, et notae quibus codices indicantur.
S. aurelii augustini hipponensis episcopi sermones ad populum omnes classibus quatuor nunc primum comprehensi. prima classe continentur sermones de sc
Classis prima. de scripturis.
Sermo ii . de tentatione abrahae a deo .
Fragmentum . quomodo ad agar et ismael pertineant haeretici et schismatici.
Sermo iv . de jacob et esau . in festo vincentii martyris habitus.
Sermo v . de luctatione jacob cum angelo . habitus paulo ante pascha.
Sermo vi . de eo quod apparuit dominus moysi in rubo .
Sermo vii . de lectione exodi, de rubo in quo flamma erat et rubus non comburebatur .
Sermonis viii , de decem plagis et decem praeceptis, fragmentum .
Sermo x . de judicio salomonis inter duas mulieres meretrices.
Sermo xi . de elia et vidua sareptana.
Sermo xviii . de eodem versu psalmi xlix, deus manifestus veniet, etc. .
Sermo xxi . de eo quod scriptum est in psalmo lxiii, 11, jucundabitur justus in domino.
Sermo xxii . de versu 3 psalmi lxvii, sicut deficit fumus, deficiant, etc. .
Sermo xxiv . de versu 2 psalmi lxxxii, deus, quis similis tibi ?
Sermo xxv . de versiculo 12 psalmi xciii, beatus homo quem tu erudieris, domine, etc.
Sermo xxviii . de versiculo 3 psalmi civ, laetetur cor quaerentium dominum .
Sermo xxxi . de verbis psalmi cxxv, 5, 6, qui seminant in lacrymis, etc.
Sermo xxxii . in psalmum cxliii. de golia et david, ac de contemptu mundi .
Sermo xliii . de eo quod scriptum est in isaia, cap. vii, 9, nisi credideritis, non intelligetis .
Sermo xliv . de verbis isaiae cap. liii, v . 2-9 .
Sermo li . de concordia evangelistarum matthaei et lucae in generationibus domini .
Sermo lvi . de evangelio matthaei, cap. vi, 7-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lvii . rursum in matthaei caput vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lviii . item in matthaei caput vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lix . item in matthaei cap. vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lxiii . de verbis evangelii matthaei, cap. viii, 23-27, et ascendente eo in naviculam, etc.
Sermo lxxxiv . de verbis evangelii matthaei, cap. xix, 17, si vis venire ad vitam, serva mandata.
Sermo xcii . de eisdem verbis evangelii matthaei, cap. xxii, v . 42-46.
Sermo xcv . de verbis evangelii marci, ubi miraculum septem panum refertur. cap. viii, v . 1-9.
Sermo ci de verbis evangelii lucae, messis quidem multa, etc. cap. x, v . 2-6 .
Sermo cii . de verbis evangelii lucae, qui vos spernit, me spernit. cap. x, v . 16.
Sermo civ . rursus in illud evangelii lucae, ubi de martha et maria. cap. x, v . 38-42.
Sermo cvii . de verbis evangelii lucae, dico vobis, abstinete ab omni avaritia. cap. xii, v . 13-21.
Sermo cxviii . de eisdem verbis evangelii joannis, in principio erat verbum, etc., cap. i, v . 1-3.
Sermo cxix . de eisdem verbis joannis, in principio erat verbum, etc., cap. i, v . 1-14 .
Sermo cxx . de eisdem verbis joannis, in principio erat verbum, etc., cap. 1, v . 1-3.
Sermo cxxi . de verbis evangelii joannis, mundus per ipsum factus est, etc., cap. 1, v . 10-14 .
Sermo cxxii . de verbis evangelii joannis, cum esses sub ficu, vidi te, etc., cap. i, v 48-51 .
Sermo cxxxvi . in eamdem lectionem evangelii joannis, de illuminatione caeci nati. cap. ix.
Sermo cxxxvii . in evangelii joannis caput x, 1-16. de pastore, et mercenario, et fure .
Sermo cxxxix . de verbis evangelii joannis, ego et pater unum sumus. cap. x, v . 30.
Sermo cxli . de verbis evangelii joannis, ego sum via, et veritas, et vita. cap. xiv, v . 6 .
Sermo cxlii . de iisdem verbis evangelii joannis, ego sum via, etc., cap. xiv, v . 6 .
Sermo cxlvi . de verbis evangelii joannis, simon joannis diligis me? etc. cap. xxi, v . 15-17 .
Sermo clxxi . de verbis apostoli, gaudete in domino semper, etc. philipp., cap. iv, v . 4-6.
Sermo clxxiii . de eisdem verbis apostoli, i thess. cap. iv, v . 12-17 .
Sermo clxxx . de verbis apostoli jacobi, ante omnia nolite jurare, etc., cap. v, v . 12 .
Classis ii. de tempore.
Sermo clxxxiv . in natali domini nostri jesu christi, i .
Sermo clxxxv . in natali domini, ii .
Sermo clxxxvi . in natali domini, iii.
Sermo clxxxvii . in natali domini, iv.
Sermo clxxxviii . in natali domini, v.
Sermo clxxxix . in natali domini, vi.
Sermo cxc . in natali domini, vii.
Sermo cxci . in natali domini, viii .
Sermo cxcii . in natali domini, ix .
Sermo cxciii . in natali domini, x.
Sermo cxciv . in natali domini, xi .
Sermo cxcv . in natali domini, xii .
Sermo cxcvi . in natali domini, xiii.
Sermo cxcvii . de calendis januariis, contra paganos
Sermo cxcviii . de calendis januariis, ii.
Sermo cxcix . in epiphania domini, i .
Sermo cc . in epiphania domini, ii.
Sermo cci . in epiphania domini, iii.
Sermo ccii . in epiphania domini, iv.
Sermo cciii . in epiphania domini, v.
Sermo cciv . in epiphania domini, vi.
Sermo ccv . in quadragesima, i .
Sermo ccvi . in quadragesima, ii.
Sermo ccvii . in quadragesima, iii.
Sermo ccviii . in quadragesima, iv.
Sermo ccix . in quadragesima, v.
Sermo ccx . in quadragesima, vi.
Sermo ccxi . in quadragesima, vii . de fraterna concordia, et condonatione offensarum.
Sermo ccxii . in traditione symboli, i. feria secunda post dominicam quintam quadragesimae .
Sermo ccxiii . in traditione symboli, ii.
Sermo ccxiv in traditione symboli, iii.
Sermo ccxv . in redditione symboli.
Sermo ccxviii . de passione domini in parasceve .
Sermo ccxix . in vigiliis paschae, i .
Sermo ccxx . in vigiliis paschae, ii. quis mortuus pro nobis. solemnitas paschae.
Sermo ccxxi . in vigiliis paschae, iii . quod in genesi dies a luce, nunc a nocte computentur.
Sermo ccxxiii . in vigiliis paschae, v.
Sermo ccxxiv . in die paschae, i. ad populum et ad infantes, seu eo die baptizatos.
Sermo ccxxv . in die paschae, ii . ad infantes.
Sermo ccxxvi . in die paschae, iii. ad populum et ad infantes.
Sermo ccxxvii . in die paschae, iv. ad infantes, de sacramentis.
Sermo ccxxviii . in die paschae, v. ad populum et ad infantes.
Sermo ccxxix . de sacramentis fidelium, feria ii paschae .
Sermo ccxxx . in diebus paschalibus, i. de versu psalmi cxvii, 24, hic est dies quem fecit dominus.
Sermo ccxxxi . in diebus paschalibus , ii. de resurrectione christi secundum marcum.
Sermo ccxxxii . in diebus paschalibus, iii . de resurrectione christi secundum lucam.
Sermo ccxxxiii. . in diebus paschalibus, iv. de resurrectione christi secundum marcum .
Sermo ccxxxiv . in diebus paschalibus, v. de resurrectione christi secundum lucam .
Sermo ccxxxv . in diebus paschalibus, vi. de eadem lectione evangelii lucae, cap. xxiv, v . 13-31
Sermo ccxxxix . in diebus paschalibus, x. de resurrectione christi secundum marcum et lucam.
Sermo ccxl . in diebus paschalibus, xi. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxli . in diebus paschalibus, xii. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxlii . in diebus paschalibus, xiii. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxliv . in diebus paschalibus, xv. de eadem lectione evangelii joannis, cap xx, v . 1-18 .
Sermo ccxlv . in diebus paschalibus, xvi. de eadem lectione evangelii, joannis, cap. xx, v . 1-18.
Sermo ccxlvi . in diebus paschalibus , xvii. de eadem lectione evangelii joannis, cap. xx, v . 1-18.
Sermo ccxlvii . in diebus paschalibus, xviii. de alia lectione evangelii joannis, cap. xx, 19-31.
Sermo ccxlix . in diebus paschalibus, xx. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccl . in diebus paschalibus , xxi. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccli . in diebus paschalibus , xxii. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo cclii . in diebus paschalibus, xxiii. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccliv . in diebus paschalibus, xxv.
Sermo cclv . in diebus paschalibus, xxvi. de alleluia.
Sermo cclvi . in diebus paschalibus, xxvii. de alleluia.
Sermo cclvii . in diebus paschalibus, xxviii . de versu psalmi cxv, 11, omnis homo mendax.
Sermo cclix . in die dominico octavarum paschae.
Sermo cclx . habitus eodem die in ecclesia leontiana, de monitis baptizatorum .
Sermo cclxi . in die quadragesimo ascensionis domini, i . habitus carthagine in basilica fausti.
Sermo cclxii . in die ascensionis domini, ii. habitus in basilica leontiana.
Sermo cclxiii . de ascensione domini, iii.
Sermo cclxiv . de ascensione domini, iv.
Sermo cclxv . de ascensione domini, v .
Sermo cclxvii . in die pentecostes, i .
Sermo cclxviii . in die pentecostes, ii .
Sermo cclxix . in die pentecostes, iii.
Sermo cclxx . in die pentecostes, v .
Sermo cclxxi . in die pentecostes, v .
Sermo cclxxii . in die pentecostes postremus . ad infantes, de sacramento.
Classis iii. de sanctis.
Sermo cclxxiii . in natali martyrum fructuosi episcopi, augurii et eulogii diaconorum .
Sermo cclxxiv . in natali martyris vincentii, i .
Sermo cclxxv . in natali martyris vincentii ii.
Sermo cclxxvi . in festo martyris vincentii, iii.
Sermo cclxxix . de paulo apostolo . pro solemnitate conversionis ejusdem, ii.
Sermo cclxxx . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, i .
Sermo cclxxxi . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, ii.
Sermo cclxxxii . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, iii.
Sermo cclxxxiii . in natali martyrum massilitanorum .
Sermo cclxxxiv . in natali martyrum mariani et jacobi .
Sermo cclxxxv . in die natali martyrum casti et aemili .
Sermo cclxxxvi . in natali martyrum protasii et gervasii .
Sermo cclxxxvii . in natalis s. joannis baptistae, qui est viii calendas julii .
Sermo cclxxxviii . in natali joannis baptistae, ii . de voce et verbo.
Sermo cclxxxix . in natali joannis baptistae, iii.
Sermo ccxc . in natali joannis baptistae, iv.
Sermo ccxci . in natali joannis baptistae, v.
Sermo ccxcii . in natali joannis baptistae, vi. in quo disputatur contra donatistas .
Sermo ccxciii . in natali joannis baptistae , vii.
Sermo ccxcv . in natali apostolorum petri et pauli, i .
Sermo ccxcvi . in natali apostolorum petri et pauli, ii .
Sermo ccxcvii . in natali apostolorum petri et pauli, iii.
Sermo ccxcviii . in natali apostolorum petri et pauli , iv.
Sermo ccc . in solemnitate martyrum machabaeorum, i.
Sermo ccci . in solemnitate ss. machabaeorum, ii.
Sermo cccii . in solemnitate martyris laurentii, i .
Sermo ccciii . in natali martyris laurentii, ii.
Sermo ccciv in solemnitate laurentii martyris, iii .
Sermo cccv . in solemnitate martyris laurentii, iv. habitus ad mensam s. cypriani.
Sermo cccvi . in natali martyrum massae candidae .
Sermo cccvii . in decollatione beati joannis baptistae, i .
Sermo cccviii . in eadem solemnitate, ii.
Sermo cccix . in natali cypriani martyris, i .
Sermo cccx . in natali cypriani martyris, ii.
Sermo cccxi . in natali cypriani martyris, iii.
Sermo cccxii . in natali cypriani martyris, iv.
Sermo cccxiii . in natali cypriani martyris, v.
Sermo cccxiv . in natali stephani martyris, i.
Sermo cccxv . in solemnitate stephani martyris, ii.
Sermo cccxvi . in solemnitate stephani martyris, iii.
Sermo cccxvii . de stephano martyre, iv.
Sermo cccxviii . de martyre stephano , v.
Sermo cccxix . de stephano martyre, vi.
Sermo cccxxi . ubi libellum sanati hominis promisit, feria secunda paschae.
Sermo cccxxii . ubi libellum promissum sanati hominis praesentavit, feria tertia paschae.
Sermo cccxxiii . habitus post libellum de sancto stephano.
Sermo cccxxiv . quo augustinus complet partem sermonis mox praecedentis miraculo interrupti.
Sermo cccxxv . in natali viginti martyrum .
Sermo cccxxvi . in natali martyrum .
Sermo cccxxvii . in natali martyrum.
Sermo cccxxviii . in natali martyrum.
Sermo cccxxix . in natali martyrum.
Sermo cccxxx . in natali martyrum .
Sermo cccxxxi . in natali martyrum .
Sermo cccxxxii . in natali martyrum .
Sermo cccxxxiii . in natali martyrum.
Sermo cccxxxiv . in natali martyrum .
Sermo cccxxxv . in natali martyrum.
Sermo cccxxxvi . in dedicatione ecclesiae, i .
Sermo cccxxxvii . in dedicatione ecclesiae, ii .
Sermo cccxxxviii . in dedicatione ecclesiae, iii.
Sermo XXI . De eo quod scriptum est in Psalmo LXIII, 11, Jucundabitur justus in Domino.
1. Jucunditas piorum in Deo etiam in hac vita.—Jucundabitur justus in Domino, et sperabit in eo, et gloriabuntur omnes recti corde. Hoc certe voce et ore cantamus. Haec verba Domino dixit et conscientia et lingua christiana, Jucundabitur justus in Domino, non in saeculo. Lux orta est justo, dicit alibi, et rectis corde jucunditas (Psal. XCVI, 11) . Quaerens unde jucunditas, hic audis, Jucundabitur justus in Domino. Lux orta est justo, dicit alibi; et alibi, Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui (Psal. XXXVI, 4) . Quid nobis indicitur? quid donatur? quid jubetur? quid datur? Ut jucundemur in Domino. Quis jucundabitur in ea re quam non videt? An forte videmus Dominum? Hoc in promissione detinemus: nunc autem per fidem ambulamus, quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino; per fidem, non per speciem (II Cor. V, 6, 7) . Tunc ad speciem veniemus, quando implebitur quod item Joannes dicit: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quando eum videbimus sicuti est (I Joan. III, 2) . Tunc ergo magna et perfecta jucunditas, et tunc plenum gaudium, ubi jam non spes lactat, sed res nutrit. Tamen etiam nunc, antequam res ipsa veniat nobis, antequam nos ad rem ipsam veniamus, jucundemur in Domino. Neque enim parvam jucunditatem habet spes, cujus postea erit res. Et in istis temporalibus rebus, in jucunditate, non Domini, sed saeculi, nonnulli multa amant , et ad ea quae amant, nondum pervenerunt: et tamen ardor in spe currit, rem nondum tenet. Verbi gratia, amas pecuniam; non amares, si non sperares: amas uxorem, non ductam, sed adhuc ducendam; et forte ducenda amatur, ducta odio habebitur. Quare hoc? Quia talis non apparuit ducta, qualis ab animo pingebatur ducenda. Deus autem non vilescit praesens, amatur absens. Quantumcumque enim sibi humana mens exaggeraverit bonum quod Deus est, minus agit, et valde infra est; et necesse est plus inveniat adeptio, quam formabat cogitatio. Plus ergo amabimus cum viderimus, si potuerimus amare et antequam videremus. Modo ergo in spe amamus. Ideo jucundabitur, inquit, justus in Domino. Et continuo, quia nondum videt, et speravit in eo.
2. Deo nunc propinquamus humilitate et charitate. Habemus tamen primitias Spiritus, et aliunde fortasse, ei quem diligimus, propinquamus; et quod avide manducaturi et bibituri sumus, nunc, etsi renuiter, praelambimus atque gustamus. Unde hoc probamus? Neque enim Deus, quem jubemur diligere, in quo jubemur jucundari, aurum est, aut argentum est, aut terra est, aut coelum est, aut lux ista solis 0143 est, aut quidquid de coelo fulget, aut quidquid de terra resplendet luce perfusum. Nullum corpus est Deus, spiritus est. Ideo, inquit, qui adorant, in spiritu et veritate oportet adorare (Joan. IV, 22) . Non in loco aliquo corporis, quia non est corpus: non tanquam in monte excelso, ut per altitudinem montis putes te propinquare Deo. Excelsus quidem est Dominus, sed humilia respicit; excelsa autem a longe cognoscit (Psal. CXXXVII, 6) ; humilia non longe. Certe excelsus est, et utique, si excelsa a longe cognoscit, humilia longinquius debet advertere. Si ab excelsis celsitudine sua longinquus est, ut ea a longe cognoscat; quanto magis, ait aliquis, ab humilibus ejus longe celsitudo secessit? Non ita est. Excelsus est enim Deus, et humilia respicit. Quomodo ea respicit? Prope est Dominus omnibus his qui obtriverunt cor (Psal. XXXIII, 19) . Noli ergo quaerere montem altum, unde tibi vicinior esse videaris. Si extollis te, longe secedit a te: si humilias te, inclinat se ad te. Publicanus de longe stabat, et ideo Deus illi facilius propinquabat: nec oculos levare audebat ad coelum (Luc. XVIII, 13) , et jam secum habebat qui fecerat coelum. Unde ergo jucundamur in Domino, si a nobis tam longe est Dominus? Ut non sit longe, et ut longe sit, tu facis. Ama, et propinquabit: ama, et habitabit. Dominus in proximo est, nihil solliciti fueritis (Philipp. IV, 5 et 6) . Vis videre quam si amaveris tecum sit? Deus charitas est (I Joan. IV, 8) . Quid longe lateque volitant phantasmata cogitationis tuae, et dicis tibi, Putas quid est Deus? putas qualis est Deus? Quidquid finxeris, non est: quidquid cogitatione comprehenderis, non est. Si enim ipse esset, cogitatione comprehendi non posset. Sed ut aliquid gustu accipias, Deus charitas est. Dicturus es mihi, Putas quid est charitas? Charitas est qua diligimus. Quid diligimus? Ineffabile bonum, bonum beneficum , bonum bonorum omnium creatorem. Ipse te delectet, a quo habes quidquid te delectat. Non peccatum dico: nam peccatum solum ab illo non habes. Excepto peccato, ab illo habes quidquid aliud habes.
3. Peccatum ipsum non amatur, sed ipse inordinatus amor creaturae est peccatum. Non ergo, quod dixi, Ipse te delectet, a quo habes quidquid te delectat, peccatum intelligas, et dicas: Ecce delectat me peccatum; numquid a Deo habeo peccatum? Vide primo ne forte non te delectet peccatum, sed aliud te delectet, ubi facias peccatum. Amando ergo creaturam inordinate, contra usum honestum, contra licitum, contra ipsius Creatoris legem et voluntatem amando creaturam peccas. Non ipsum peccatum amas: sed male amando quod amas, illaquearis peccato. Escam in reti appetis, et nesciens peccato vesceris; idemque sic defendis: Si peccatum est multum bibere, quare vinum instituit Dominus? Si peccatum est aurum amare, amator sum auri, non Creatoris: Creator auri Deus est; quare creavit quod 0144 amare malum est? Sic caetera quae amas male, in quibus est omnis luxuria, ubi committuntur multa flagitia: attende, inspice, considera, quia omnis creatura Dei bona est, et illic peccatum non est, nisi quia male uteris. Hoc ergo audi, o homo. Dicis, quare Deus instituit quod me amare prohibet? Non ipse institueret, et non esset quod ego amarem; non institueret creaturam, quam me jubet non amare; et non esset quod amarem, et amando damnarer. Si vocem habere posset ipsa creatura, quam male amas quia nec te amas, responderet tibi: Nolles ut faceret me Deus, ne esset quod amares; nunc ergo vide quam iniquus sis, et in ipsis verbis tuis iniquissimus deprehendaris: velles ut Deus faceret te, qui est super te, et nolles faceret aliud bonum. Quod tibi fecit Deus, bonum est: sed alia sunt magna bona, alia parva bona; alia terrestria bona, alia spiritualia bona, alia temporalia bona: omnia tamen bona, quia bonus fecit bona. Ideo quodam in loco Scripturarum divinarum dicitur, Ordinate in me charitatem (Cant. II, 4) . Bonum aliquid te fecit Deus, sub se fecit aliquid inferius et sub te; sub alio es, super aliud es: noli relicto superiore bono, curvare te ad inferius bonum. Rectus esto, ut lauderis: quia laudabuntur omnes recti corde. Unde enim peccas, nisi quia inordinate tractas res quas in usum accepisti? Esto bene utens rebus inferioribus, et eris recte fruens bono superiore.
4. In eos qui creaturam Deo praeponunt. Nunc audi, et discute ipsas agnitiones tuas: et interroga te qui tractas, et res quas tractas. Ecce si in negotio tuo argentum praeponas auro, si plumbum argento, si pulverem plumbo; nonne ab omnibus sociis tuis, si forte negotiator es, dementissimus judicaberis, et ab eorum societate seduceris, dicerisque damnosus, et forte etiam toto capite sanandus? Quid aliud enim dicerent omnes socii tui, cum dixeris: Carius est argentum auro, aut melius est argentum auro? Nonne haec clamabunt: Insane, deciperis; quid pateris, quando praeponis argentum auro? Et nemo tibi dicet: Quid pateris, quando praeponis aurum Deo? Quomodo, inquit, praepono aurum Deo? Si enim per quamdam dementiam praeposuero argentum auro, ideo demens dicor, quia de duabus speciebus, quas ambas video, quas ambas intueor, quas ambas manu contrecto, praepono viliorem cariori: aurum Deo quomodo praepono? aurum video, Deum non video. Nec hinc te excusabis. Quare amas argentum? Quia carum est, quia caro valet. Quare plus aurum? Quia carius est. Argentum carum, aurum carius: Deus ipsa charitas est.
5. Fides ab omnibus, etsi forte non videtur, diligitur. Ecce aliquid dicam muneris Dei, ut citius te convincam, quomodo praeponis aurum Deo; quamvis aurum videas, Deum non videas; et ideo tibi non videaris praeponere, quia velit nemo praeponere rem quam videt ei rei quam non videt. Ecce aliquid dico. Quid tibi videtur? fides argentum est? aurum est? nummus est? pecus est? terra est? coelum est? Nihil 0145 horum est, et tamen aliquid est. Non tantum aliquid est, sed magnum est aliquid. Interim non loquor de fide illa superiore, qua fidelis vocaris, accedens ad mensam Domini tui, respondens ex fide verba fidei: interim hanc submoveo paulisper. De illa fide loquar, quae vulgo etiam fides dicitur: non quam magnam tibi imperat Deus tuus, sed quam tu exigis a servo tuo. Ipsam dico, quia et ipsam imperat tibi Dominus tuus, ne cuiquam fraudem facias, fidem serves in negotio, fidem serves uxori in lecto. Et hanc tibi fidem imperat Deus tuus. Quid est fides ista? Certe eam non vides: si non vides, quare quando tibi frangitur clamas? Clamore tuo convinco quod videas. Dicebas: Quomodo aurum Deo praepono? aurum video, Deum non video. Ecce aurum vides, fidem non vides. An quod verius est, fidem vides; sed quando exigis, vides illam; quando de te exigitur, non vis eam videre? Apertis oculis clamas, Redde fidem quam promisisti: clausis oculis clamas, Nihil tibi promisi. In utroque oculos aperi. Inique, noli fidem, sed ipsam iniquitatem perdere: quod exigis redde.
6. Fides in servo honoratur. Servum tuum manumittendum manu ducis in Ecclesiam . Fit silentium, libellus tuus recitatur, aut fit desiderii tui prosecutio. Dicis te servum manumittere, quod tibi in omnibus servaverit fidem. Hoc diligis, hoc honoras, hoc donas praemio libertatis: quidquid potes, facis; facis liberum, quia non potes facere sempiternum. Deus tuus clamat ad te, et in servo tuo convincit te: dicit tibi in corde tuo, Duxisti servum tuum de domo tua ad domum meam; vis eum de domo mea liberum revocare in domum tuam: tu quare male servis in domo mea? Das illi quod potes; promitto tibi quod possum: tu facis liberum servantem tibi fidem; ego te facio sempiternum, si servaveris mihi fidem. Quid adhuc argumentaris contra me in animo tuo? Redde Domino tuo, quod laudas in servo tuo. An forte tibi tantum arrogas, ut te dignum putes, qui servum fidelem habeas, quem dicis, Comparavi; et ego non sum dignus, qui servum fidelem habeam, quem creavi? Haec tibi loquitur Dominus tuus intus, ubi non audit, nisi tu; et ipse tibi loquitur, qui vera loquitur. Quid enim hac locutione verius? Noli obsurdescere. Ecce fidem amas in servo tuo; certe non vides fidem: quare illam amas in altero, et totum quod dixi in altero, et in servo quem pecunia comparasti, non tamen quem creasti? Gemina necessitudine tecum agit Dominus tuus. Et creavit te, et comparavit te. Antequam esses, inquit tibi, feci te; cum ex te sub peccato venumdatus esses, redemi te. Ut manumittas servum tuum, frangis tabulas ejus : Deus non 0146B frangit tabulas tuas. Tabulae tuae Evangelium sunt ubi est sanguis, quo comparatus es: manent, quoti die recitantur, admoneris conditionis tuae, comme moratur tibi pretium tuum.
7. Fides Deo debita a servis emptis ipsius sanguine. Si tibi servus tuus, quem manumittis, fidem non exhiberet, nec se manumissione tua dignum fidem servando faceret, et eum in aliquibus in domo tua fraudibus invenires, quid clamares? Male serve, fidem mihi non servas? Nescis quia emi te? nescis quia sanguinem meum pro te numeravi? Clamas quantum potes, et coelum invidiosis pulsas vocibus: Sanguinem meum pro te dedi, male serve. Et omnes qui audiunt: Verum dicit. Si tibi auderet respondere sic invehenti et clamanti ipse servus tuus, non erubesceres si tibi dicat: Quem, rogo te, sanguinem pro me dedisti? quando me emisti, nec saltem te phlebotomasti. Sed sanguinem tuum pecuniam tuam vocas. Tantum amas pecuniam tuam, ut eam appelles sanguinem tuum. De voce tua te convincit Dominus tuus. Vocas pecuniam tuam sanguinem tuum, et ideo exigis a servo tuo empto fidem, quia pro eo dedisti, non utique sanguinem, sed nummum, vel aurum: ego quid dederim, recolis. Tabulas tuas lege, si non recolis; lege pro te mortem Salvatoris, lanceam percussoris, pretium Redemptoris. Potest et homo vivens vena, ut dixi, percussa dare sanguinem suum, et tamen vivere: plus est quod tibi dicit Dominus tuus: non de me vivente sanguis expressus est, sanguine meo te emi; addo, Morte mea te emi. Quid habes quod dicas? Redde fidem Domino tuo, quam exigis a servo tuo. Vides aurum, vides et fidem: non exigeres, si non videres; non laudares, si non videres; non libertate donares, si non videres: sed aurum oculis carnis vides, fidem oculis cordis vides. Quanto meliores sunt cordis, tanto melius est quod vides oculis cordis. Tu autem huic fidei, quam tibi imperat Dominus tuus, praeponis aurum, et commendatum non reddis, et dicis, Nihil mihi dedisti: aut ei cui non commendasti, dicis, Redde quod tibi commendavi. Non das quod accepisti, repetis quod non dedisti. Ecce acquire, sic tolle, et exaggera tibi lutum. Quid premis , dicendo, Da, quod non commendasti; negando quod commendatum accepisti? Tolle, collige lucra damnosa: ecce arcam implesti, multum aurum acquisisti; arcam cordis discute, fidem perdidisti.
8. Jucunditas in Deo, et in aeternis bonis quae dedit. Rectus corde qui laudat flagellum patris.—Redi ergo, si sensisti aliquid, si crubuisti, si quod pravum et curvum fuerat correxisti: redi, delectare in Domino, jucundare in Domino. Jucundare in iis quae jussit Dominus, ut jucunderis in Domino. Jucundare in fide, jucundare in spe, jucundare in charitate, jucundare in misericordia, jucundare in hospitalitate, jucundare 0147A in castitate. Haec omnia bona sunt, thesauri interioris hominis; gemmae, non arcae tuae, sed conscientiae tuae. His ama dives esse, quas divitias nec naufragio possis amittere; unde si nudus exieris, plenus eris. Sic enim exis et rectus corde, ut lauderis, non reprehendens Dominum tuum, si quid tibi acciderit in hoc saeculo, et laudans flagellum Patris, cujus exspectas haereditatem. Fuge sub manu emendantis. Non te avertas a disciplina, quia ille qui emendat te, errare non potest. Novit quid tecum faciat qui te fecit. An forte tam imperitum putas artificem tuum, ut sciret facere te, et obliviscatur quid tecum faciat? Antequam esses, de te cogitavit: nam nisi de te cogitasset, nunquam esses. Ergo de te cogitavit antequam esses, ut esses; et jam te existentem, manentem, viventem, sibi servientem contemnet, teque despiciet? Despexit, inquis: jam oravi, non me audivit. Quid, si hoc petebas, quod malo tuo accepisses, si accepisses? Ploravi ante illum, et non mihi dedit. O puer insensate, in quo plorasti? Ut acciperes felicitatem carnalem, felicitatem temporalem, felicitatem terrenam. Quid, si ista felicitas, quam exoptabas et petebas, et pro qua plorabas, praecipitaret te? Jamdudum loquebar de servo tuo, nunc similitudinem accipe de filio tuo. Plorat ante te filius tuus parvus, ut eum leves in equum tuum: numquid audis? numquid exaudis? Durus es, an potius misericors? Quid est, dic mihi, quo consilio facis? Certe hoc consilium est charitatis, quis dubitet? Cui grandi servas totam domum, parvulum plorantem non levas in equum . Omnia quae habes, et domum et quidquid in domo, et agrum et quidquid in agro, illi servas; et tamen in equum non levas parvulum plorantem. Ploret quantum vult, tota die ploret; non exaudis, et misericordia non exaudis, et si exaudires, crudelis esses. Vide ergo, cogita hoc tibi faciat Dominus tuus, quando petis incongrua, et non accipis. Forte enim te inopia erudiet, copia corrumpet. Quaeris tu copiam corruptionis, cum necessaria fortasse sit inopia eruditionis. Dimitte Deo tuo, qui scit quid det tibi, quid tollat tibi. Nam si det tibi quod male petis, forte iratus dat. Audi exempla de Lege. Israelitas concupiscentes concupiscentias ventris et gutturis, exaudivit iratus (Exodi XVI) : Paulum dicentem, Tolle a me stimulum carnis, non exaudivit propitius (II Cor. XII, 7-9) .
9. Delectatio piorum in Deo amissis terrenis rebus. Ideo delectare in Domino, jucundare in Domino, non in saeculo. In Domino enim jucundabatur ille, qui cum perdidisset totam jucunditatem saeculi, remansit ei Dominus, in quo jucundaretur: remansit ei in ira simplex , perfecta et immutabilis jucunditas cordis ejus. Quae habebat possidebat, non possidebatur; a Domino autem possidebatur: illa calcabat, ex illo pendebat: ille illis subtractis quae calcabat, haesit 0148A in illo in quo pendebat. Ecce enim quid sit in Domino jucundari. Dominus dedit, Dominus, vide jucunditatem, Dominus abstulit: numquid se abstulit? Quod dedit abstulit; qui dedit, se obtulit; jucundatur in Domino. Ergo, Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job I, 21) . Quare displiceat servo id quod placuit Domino? Aurum, inquit, perdidi, familiam perdidi, pecora perdidi, quidquid habui perdidi: a quo habeo, non perdidi. Perdidi quod dederat; eum non perdidi, cujus ipse sum. Delectatio mea ipse, divitiae meae ipse. Sed quare? Quia non perversus, non capite deorsum, non neglexit eum qui supra se est, et dilexit ea quae infra se. Ipsa est enim perversitas male utendi creatura.
10. Usus auri quis malus, quis bonus. Quid accusas qui dedit aurum, qui recte accusaris male amando aurum? Habe aurum, dicit tibi Deus, dedi tibi, bene utere. Ornari vis auro; orna potius aurum: honorem vis, decus vis ab auro; decus praesta auro, ne sis dedecus auri. Aurum habet scortator, fornicator, luxuriator: edit pompaticos ludos, insana munera donat histrionibus; esurientibus pauperibus non donat: non est decus auri. Nonne qui recte attendit hoc, dicit, Doleo aurum quod in illum incurrit; o si ego illud haberem! Et tu aurum si haberes: modo enim dicis, Doleo aurum quod in istum incurrit; o si ego illud haberem! quid faceres? Peregrinos susciperem, inopes pascerem, nudos vestirem, captivos redimerem. Bona loqueris antequam habeas: vide loquaris quando habueris. Si sis talis, erit aurum in tuo ornatu. Si vero sic uteris auro, quia plus diligis eum qui creavit aurum, eris rectus, superiora plus diligens, inferioribus recte utens; et delectaberis in Domino, justus in Domino jucundaberis. Non erit in te accusatio Creatoris, sed erit gratiarum actio Redemptoris.