Hic invitatur ad bibendum: et circa hoc tria.
Primo ponitur invitatio: bibite: sustinendo poenas, inebriamini, prae abundantia, quasi amittentes rationis usum, ut nesciatis quid faciatis, vomite, divitias amittite, cadite, in mortem et captivitatem. Et loquitur ad similitudinem ebrii. Job 20: divitias quas devoravit evomet, et de ventre illius extrahet eas deus: Isai. 29: obstupescite et admiramini, fluctuate et vacillate; inebriamini, et non a vino, movemini, et non ab ebrietate, etc.. Secundo ponitur coactio: cumque noluerint... Bibentes bibetis, idest velitis, nolitis. Apoc. 14: si quis adoraverit bestiam, et imaginem ejus, et acceperit characterem in fronte sua, aut in manu sua; hic bibet de vino irae dei, quod mixtum est mero in calice irae ipsius. Tertio assignatur coactionis ratio, primo ex exemplo: quia ecce in civitate, scilicet jerusalem. 1 Petr. 4: si autem primum a nobis, quis finis eorum qui non credunt dei evangelio? infra 49: ecce quibus non erat judicium, ut biberent calicem, bibentes bibent; et tu quasi innocens relinqueris? non eris innocens, sed bibens bibes. Secundo ex domini edicto. Gladium, qui est idem quod potio. Ezech. 21: ejiciam gladium meum de vagina sua, et occidam in te justum et impium.