Hic ponitur expositio visionis: et primo contra gentes, secundo contra gentium principes, ibi, ululate pastores. Circa primum duo. Primo ponit comminationem, ponens divinam indignationem: dominus de excelso, idest de altitudine sui judicii, rugiet, terribiliter quasi leo iratus. Amos 3: leo rugiet: quis non timebit? poenae universalitatem: super decorem, idest templum; quasi dicat: incipiet a templo, et procedet ira ipsius in omnem terram. Celeuma quasi calcantium: cantus vindemiatorum, per quem signatur gaudium victorum in depopulatione terrarum; qui significantur per calcatores, quia effundunt sanguinem humanum, sicut illi sanguinem uvae. Unde isa. 63: torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum.
Calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea: et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi.
Infra 48: nequaquam calcator uvae solitum celeuma cantabit. Et ponit poenae aequitatem, ponens judicium: judicium domini cum gentibus. Mich. 6: judicium domini cum populo suo, et cum Israel dijudicabitur. Et judicii modum: impios tradidi. Isa. 1: quia si me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos, quia os domini locutum est. Secundo ponit poenae processum, et ordinem: haec dicit dominus. Et primo ponit poenae processum: ecce egredietur; quia una gens aliam impugnabit, et ipsa ab alia impugnabitur, et sic deinceps; a summitatibus, a maxime potentibus, sicut chaldaeis, Graecis etc.. Eccli. 10: regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias et injurias, et contumelias, ac diversos dolos. Infra 30: ecce turbo domini furor egrediens, procella ruens in capite impiorum conquiescet. Secundo ponit tribulationis effectum, quia privabuntur vita: et erunt interfecti domini, idest a domino. Supra 12: gladius domini devorabit ab extremo terrae usque ad extremum ejus. Et carebunt sepultura: non plangentur, neque colligentur, neque sepelientur.
Supra 16, idem.