Hic comminatur contra principes gentium; et primo quantum ad personas, praesignans poenam, ululate, quasi non valentes dolorem verbis exprimere, sed elevatione vocis. Isa. 34: gladius domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe de sanguine agnorum et hircorum, et de sanguine medullatorum arietum, etc.. Optimates, qui sunt divites et principes in populo. Et excludit salutis viam: et peribit fuga. Thren. 1: abjerunt absque fortitudine ante faciem subsequentis.
Secundo quantum ad subjectas terras, vox clamoris. Et primo ponit per similitudinem devastationem urbium: quia vastavit dominus pascua eorum, idest civitates et villas, servans metaphoram gregis, conticuerunt; quasi dicat: in nihilum redacti sunt, ut de eis sermo non fiat, arva pacis, quae tempore pacis praeclara erant. Joel 1: ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis. Et quantum ad destructionem templi: dereliquit umbraculum, templum scilicet deus, quasi leo, quo custodiente nullus audebat accedere. Supra 12: reliqui domum meam. Secundo ponit expositionem: quia facta est terra eorum in desolationem a facie irae columbae, scilicet dei, qui sine commotione punit.
Vel jerusalem, quae pro amissione dei irascitur.
Vel Nabuchodonosor, propter superbiae stultitiam.
Oseae 7: ephraim quasi columba seducta non habens Cor. Vel quia habebat columbam in arvis. Vel quia sicut mansuetus praeceptum domini executus est. Vel per antiphrasim, quia crudelis erat.