First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Prmted in the United States of America
A P P E N D I X L In qua plura referuntur Decreta S. Rituum Congregationis.
Ad III. Petendum est indultum ab Apostolica Sede in casu.
positis Dubiis rescribere rata est, videlicet :
atus i. Sept. 1883 et Superiori anno
sit duplex Officium de Ssmo No- mine Mariae.
190 S . R . U . I N Q U I S I T I O N I S
S . R . U . I N Q U I S I T I O N I S 191
426 RESPONSIO AD ANIMADVERSIONES
4o2 A Q U É N . S E U M A S S I L I E N .
L U C E O R I E N . Z Y Ï O M I R I E N . 479
L A U R E T A N A E T R E C I N E T E N . 621
L A U R E T AN A ET R E C I N E T E N . 627
738 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 39
740 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE 741
742 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE 743
744 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 745
746 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
PARISIEN. 163
si ingenio dispares sint, pares tamen maximeque concordes sunt in sui matrimonii dissolutione exoptanda : unde de col- lusione suspecti sunt: quo casu unanime eorum testimonium parvi faciendum esse, docet Sánchez de matr. lib. 2 disp. 45 n. 33 Menochius De arbitr. iudic. lib. 2 c. 2 eas. 103 n. 8 et Schmalzgrueber tit. 15 lib. 4 n. 69. « Confessio enim cum sit in confitentium favorem nihil probat. »
Nec grandi huic defectui supplere septima manus vide- tur; quandoquidem uno alteroque teste excepto, ceteri omnes de intimis sponsorum relationibus nil scivisse, nil tempore suspecto audiisse professi sunt. Una Dionysiae mater est, quae a filia, durante adhuc maritali consortio, didicisse de- ponit : verumtamen cum actricis mater sit, hoc ipso suspe- cta testis est.
Verumtamen dato etiam quod matrimonii inconsummatio plene evinceretur; cum tamen initum sacramentum sine cau- sis a Pontifice resolvi non soleat, nec possit; et cum in themate, iuxta matrimonii vindicem, huiusmodi causae de- sint; idcirco ex hoc uno actricem refici oportere ille conclu- dit. Sane una quae ad hunc effectum proferri potest causa, et ad quam ceterae omnes reducuntur, est sponsorum discor- dia, diversumque ingenium. Inde repetenda inconsummatio, inde dissidia, inde tandem divortium. At vero, ait defensor, haec discordia cessavisset et Dyonisiae indoles sensim cum mariti indole convenisset, si e funesto parentum influxu uxor subducta fuisset, quod vir semel tentavit , et in eo erat ut ad exitum perduceret, nisi iterum Dyonisiae matris opera et ars succurrisset. Ceterum cum dissensus uxoris a viro voluntarius sit, nec ullo gravi motivo suffultus, huic morem non esse gerendum, defensor concludit, sed potius ac- trici indicendum evangelicum D. Pauli praeceptum in 1. ad Corinth. cap. 7 v. 10 seq. expressum, nempe: « Iis qui matrimonio iuncti sunt praecipio non ego , sed Dominus, uxorem a viro suo non discedere: quod si discesserit, manere innuptam aut viro suo reconciliari.... Mulier alligata est. legi quanto tèmpore vir eius vivit. »