Hic ponitur prophetia: et dividitur in tres partes. In prima ponitur persecutionis occasio; in secunda ponitur persecutio, ibi, et audierunt sacerdotes etc.; in tertia ponitur liberatio, ibi, et audierunt principes etc.. Occasio autem fuit ex praedicatione: unde primo designat praedicationis locum: sta in atrio. Supra 7: sta in porta domus domini, et praedica ibi universos sermones.
Secundo quantum ad emendationis fructum: noli subtrahere verbum; quantum ad emendationem culpae, et convertatur; et quantum ad remissionem poenae. Et poeniteat. Supra 18: si poenitentiam egerit gens illa a malo suo propter quod locutus sum adversus eam, agam et ego poenitentiam super mala quod cogitavi ut facerem ei.
Tertio ponit praedicationis verbum, et dices. Supra 7: faciam domui huic in qua invocatum est nomen meum, et in qua vos habetis fiduciam, et loco quem dedi vobis, et patribus vestris, sicut feci silo: et projiciam vos a facie mea, sicut projeci omnes fratres vestros, universum semen ephraim.