Hic ponitur liberatio: et circa hoc duo primo ponitur principum judicium pro liberatione jeremiae; secundo popularis furoris sedatio per verba seniorum, ibi, surrexerunt ergo viri de senioribus terrae.
Circa primum tria. Primo ponit principum provisionem; et ascenderunt in domum domini; seditionem comprimere, novae, quia de novo facta erat ad tenendum judicia sacerdotum, et eorum quae ad cultum religionis pertinebant. Deut. 16: judices et magistros constitues in omnibus portis tuis, quas dominus deus tuus dederit tibi per singulas tribus tuas, ut judicent populum justo judicio, nec in alteram partem declinant etc..
Secundo ponit partium disceptationem quantum ad accusationem; et locuti sunt sacerdotes. Et nituntur imponere quasi crimen blasphemiae ut occidatur.
Similiter Act. 6: homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem. Et quantum ad defensionem; et ait jeremias. Respondet autem prudenter, quia excusat culpam; dominus misit me; unde non sum culpandus de his quae dixi. Eccl. 4: ne reverearis proximum tuum in casu suo, nec retineas verbum in tempore salutis.
Isa. 48: et nunc misit me dominus, et spiritus ejus. Et mitigat iram, ostendens remedium; nunc ergo bonas facite vias vestras. Supra 18: revertatur unusquisque a via sua mala, et dirigite vias vestras, et studia vestra. Respondet humiliter, quia confitetur potentiam: ego autem ecce in manibus vestri sum. Prov. 15: responsio mollis frangit iram, sermo durus suscitat furorem.
Respondet etiam constanter, quia prohibet injuriam: verumtamen scitote. Gen. 4: vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Et quia confirmat sententiam: in veritate enim misit me dominus.
Act. 4: si justum est in conspectu dei vos potius audire quam deum, judicate. Tertio ponitur sententiae promulgatio, et dixerunt. Et primo sententia promulgatur per principes; non est huic viro judicium mortis. Luc. 23: ecce nihil dignum morte actum est ei. Secundo sententia confirmatur per seniores, quorum est antiqua facta scire.
Job 12: in antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia.