Hic ponitur repressio furoris populi contra jeremiam, per verba seniorum. Et primo proponunt exemplum justi ad imitandum circa factum michaeae, ponentes ipsius praedicationem; michaeas; unus de duodecim prophetis minoribus, de Morasthi, ad differentiam michaeae filii yela, de quo 3 Reg. Ult.: sion michaeae 3: audite principes Jacob, et duces domus Israel. Supra 9: et dabo jerusalem in acervos arenae, et cubilia draconum, et civitates Juda dabo in desolationem, eo quod non sit habitator. Et populi conversionem: numquid morte condemnavit eum? quasi dicat, non supra 6: interrogate de semitis antiquis quae sit via bona, et ambulate in ea; et invenietis refrigerium animabus vestris. Et inducunt conclusionem: itaque non faciamus. Psal. 7: convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet. Secundo proponunt exemplum injustitiae ad cavendum, ne malis mala adjungant; fuit quoque vir prophetans.
Et primo ponitur ipsius praedicatio; et prophetavit. 1 Cor. 14: non enim est deus dissensionis, sed pacis. Et ideo omnes idem dicebant. Secundo ponitur persecutio, et fuga; et audivit... Fugitque.
Matth. 10: si persecuti vos fuerint in una civitate, fugite in aliam. Tertio ipsius interfectio; et misit rex; quia Aegyptiis foederatus erat. Ideo autem iste occisus est, et jeremias liberatus, quia deus aliquos permittit occidi de sanctis ad condemnationem malorum, et exemplum patientiae bonorum, Jacobi ult.: exemplum accipite fratres exitus mali, et longanimitatis, et laboris, et patientiae, prophetas qui locuti sunt in nomine domini. Similiter Act. 12, Jacobus occiditur, Petrus liberatur. Tertio ponitur sententiae executio de liberatione jeremiae: igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum jeremia. Et planum est.