Hic praemisso claro titulo, excludit falsas consolationes prophetarum: et primo in generali; secundo descendendo ad quosdam speciales prophetas, cap. 28: et factum est in anno illo. Circa primum duo. Primo excludit consolationes prophetarum gentilium; secundo prophetarum Judaeorum, ibi, et ad Sedeciam regem Juda locutus sum.
Circa primum duo. Primo praesignat prophetiam facto: fac tibi vincula, in signum servitutis gentium, in manu nuntiorum, qui missi fuerant ad confoederandum se regi jerusalem, vel ad resistendum Nabuchodonosor. Oseae 12: ego visiones multiplicavi, et in manibus prophetarum assimilatus sum. Ezech. 3: et tu fili hominis, ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te in eis, et non egredieris de medio eorum etc..
Secundo exprimit eam verbo, et praecipies. Inducit autem eos ad subdendum se regi Babylonis, contra consilium prophetarum tripliciter. Primo ex Nabuchodonosor potentia, quam ostendit duobus modis. Primo ex divina concessione, ponens rerum creationem: ego feci terram, quantum ad opus creationis et dispositionis, homines, quantum ad opus ornatus, brachio, quod dicit applicationem potentiae ad opus. Isa. 42: firmans terram, et quae germinant ex ea. Et concludens concedendi auctoritatem: et dedi eam ei, homini, vel cuicumque. Daniel. 4: dominatur excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit dat illud.
Et ostendens concessionem factam a deo Nabuchodonosor, quantum ad homines: et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor.
Dan. 5: deus altissimus regum, magnam gloriam, et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo. Et propter magnificentiam quam dederat ei, universi populi, tribus, et linguae tremebant, et metuebant eum etc.. Et quantum ad bestias: insuper et bestias, et est locutio hyperbolica. Vel per bestias significantur feroces homines, qui sub eo fuerunt. Vel quia subjectis hominibus, etiam bestiae eis subjectae illi subduntur. Unde Dan. 4: bestiae requiescebant sub umbra arboris, per quam significabatur Nabuchodonosor. Alio modo ostendit potentiam ejus ex gentium subjectione, et servient.
Eccl. 3: omnia tempus habent. Tertio inducit eos ex rebellium poena, ponens poenam rebellium: gens autem, et regnum. Et ideo Rom. 13: necessitate subditi estote, non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam. Et excludit consilium prophetarum: vos ergo nolite audire prophetas, quos dicunt gentiles per fulgorem intelligentiae agentis in animas ipsorum, etiam futura posse praescire, divinos, qui in templis idolorum, somniatores qui ex somniis, augures, qui ex garritu avium, maleficos, qui ex conjuratione Daemonum futura praedicunt.
Supra 23: nolite audire verba prophetarum qui prophetant vobis, et decipiunt vos. Visionem cordis sui loquuntur, non de ore domini etc.. Et assignat pro causa, prophetarum mendacium: quia mendacium prophetant, et imminens periculum, ut longe faciant, et est ut consecutivum. 3 Reg. Ult.: ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum. Tertio inducit eos ex obedientium gratia, quam a domino consequentur: porro gens. Infra 40: nolite timere servire chaldaeis: habitate in terra, et servite regi Babylonis, et bene erit vobis.