Hic ponitur admonitio ad sacerdotes, et ad plebem: et primo excludit falsum consilium: nolite audire... Ecce vasa, quae asportata fuerunt in Babylonem cum jechonia: 4 Reg. 24. Et assignat causam: proponens prophetarum mendacium: mendacium enim prophetant vobis: servitutis fructum, ut vivatis: rebellionis periculum: quare datur haec civitas in solitudinem? supra 21: qui egressus fuerit, et transfugerit ad chaldaeos, qui obsident vos, vivet etc.. Secundo petit veritatis indicium: et si prophetae sunt; quasi dicat: faciant quod minus est, scilicet quae remanserunt non absportari, occurrendo deo orationibus, ut credatur eis quod majus est, scilicet asportata reportari. Ezech. 13: non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in die domini. Tertio proponit manifestum falsitatis argumentum per locum a majori, quia quod magis videtur non fiet, ut scilicet relicta vasa remaneant; nec ergo quod minus, ut scilicet asportata referantur. Quia haec dicit dominus ad columnas, duas quae fecit Salomon in porticu, et ad bases, earum, et ad mare, vas in quo servabatur aqua ad ablutionem sacerdotum, quod erat positum supra duodecim bases; de quibus omnibus habetur 3 Reg. 7. Et resumit: quia haec dicit dominus, propter vasa templi, quia non moverat nisi vasa quae erant in porticu. 1 Mach. 2: vasa gloriae ejus captiva adducta sunt. Et promittit in longum tempus futurum, eorum reportationem: et afferri faciam ea, temporibus Cyri. 1 esdr. 5.
Cyrus rex protulit vasa sacra domini, quae transtulit Nabuchodonosor de jerusalem, et consecravit ea idolo suo. Et proferens ea Cyrus rex Persarum tradidit mithridato, qui erat super thesauros ipsius, per hunc autem tradita sunt Salmanasar praesidi Judaeae.