Hic ponitur jeremiae responsio, et primo demonstrat suum affectum, optans impleri quod ipse dicebat, amen, idest fiat. Michaeae 2: utinam non essem vir habens spiritum, et mendacium potius loquerer. Nec obstat quod sciebat dominum contrarium velle, quia haec optatio sub conditione intelligenda est, scilicet si deus vellet, et quia in hoc suam voluntatem divinae conformat quod vult quod deus esse vult. Secundo ne videatur falsitati consentire, proponit veritatis signum: verumtamen audi. Et sumitur hoc signum Deut. 18: quod in nomine domini propheta ille praedixerit, et non evenerit, hoc dominus non est locutus.
Sed ipse videtur a contrario sensu arguere: et videtur quod non valeat, quia est destructio antecedentis: et propterea contrarium habetur Deut. 13: si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat, et praedixerit signum atque portentum, et evenerit quod locutus est, dixerit tibi: eamus, et sequamur deos alienos quos ignoras, et serviamus eis: non audies verba prophetae illius, aut somniatoris etc..
Et dicendum, quod argumentum efficax est ad ostendendum ejus falsitatem; et hoc ipse intendit.