Hic invehitur contra ipsos falsos prophetas: et primo contra quosdam assertores falsitatis; secundo contra quemdam impugnatorem veritatis, ibi, et ad semeiam etc.. Circa primum tria.
Primo comminatur poenam; secundo arguit culpam, ibi, pro eo quod fecerint stultitiam in Israel; tertio arguit judicii justitiam, ibi, ego sum judex et testis.
Circa primum tria. Primo ponitur ipsorum depressio in culpa, tradam eos, ut scilicet occasionem puniendi habeat quos primo in potestate habebat. Thren. 1: dedit me dominus in manu de qua non potero effugere. Secundo ponitur poenae inflictio, et percutiet. Infra 30: insanabilis fractura, pessima plaga tua. Tertio ponitur consequens maledictio: et assumetur ex eis.
Dicunt autem Hebraei, hos esse duos senes de quibus habetur Dan. 13. Unde ex hoc loco volunt ostendere illud fabulosum esse. Ibi enim dicuntur a populo occisi, hic autem a Nabuchodonosor. Et praeterea ibi dicuntur lapidati, hic igne occisi.
Et dicendum ad primum, quod utrumque potest esse verum: quia Nabuchodonosor occidit auctoritate, a Daniele convictos, et populus executione sententiae. Ad secundum dicendum, quod quaelibet poena dicitur ignis propter afflictionem, et hoc praecipue propter similitudinem culpae adulterii. Oseae 7: omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente. Job 31: ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina.