Post comminationem hic incipit consolationem ponere: et primo ponit consolationem ad omnes communiter; secundo specialiter ad civitatem regiam, scilicet jerusalem, cap. 33: et factus est verbum domini ad jeremiam secundo.
Prima in duas. Primo consolatur eos verbo; secundo designat consolationem facto, cap. 32: verbum quod factum est ad jeremiam a domino.
Prima in duas. In prima consolatur eos ex evasione adversitatis; in secunda ex promissione prosperitatis (cap. 31): in tempore illo dicit dominus.
Prima in duas. In prima promittit liberationem in generali: in secunda prosequitur promissionem in speciali, ibi, et haec verba quae locutus est dominus. Circa primum duo facit. Primo dominus ponit ad prophetam prophetiae conservandae praeceptum: scribe tibi omnia, quae praedicta sunt, et quae sequentur, quorum revelationem jam intus susceperat, ut diu conservarentur; in quo significat non cito implenda. Isa. 8: sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis: velociter spolia detrahe, cito praedare. Habac. 2: scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum. Secundo promittit liberationis beneficium: ecce enim convertam, idest revocabo de terra captivitatis, quantum ad terminum a quo, conversionem, quia non omnes, sed tantum illos qui tali conversione erunt digni, Israel, decem tribus, quantum ad illos qui ad ezechiam regem in jerusalem venerunt. 2 Paral. 30: nam cum eis captivati sunt, et eis redeuntibus redierunt.
Vel referendum est ad conversionem factam ad fidem christi, et convertam, quantum ad terminum ad quem. Psal. 125: in convertendo dominus captivitatem sion, facti sumus sicut consolati.