Hic prosequitur liberationis partes: et primo promittit eis liberationem ab hostium servitute: secundo a multiplici destructione quam sustinuerunt, ibi, quia haec dicit dominus. Circa primum duo.
Primo proponit oppressionem pristinam, quam designat proponens hostium timorem: vocem terroris audivimus, ante a prophetis praenuntiatam: formido et non est pax, aliquo auxilium ferente. Job 15: sonitus terroris semper in auribus illius: et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur. Timoris expressionem ex gestu corporis: quia ad similitudinem parturientium manus ad lumbos convertebant prae stupore: interrogate. Psal. 47: ibi dolores ut parturientis. Et ex immutatione ruboris: et conversae sunt in auruginem, quae est color niger permixtus rubedini, contingens iratis.
Et ex vento urente. Isa. 12: facies combustae vultus eorum. Joel. 2: omnes vultus redigentur in ollam. Proponit etiam timoris, et anxietatis magnitudinem: vae quia magna, magnitudine tribulationis, dies, captionis jerusalem. Soph. 1: vox diei domini amara; tribulabitur ibi fortis. Dies irae dies illa, dies tribulationis et angustiae; dies calamitatis, et miseriae: dies tenebrarum, et caliginis, dies nebulae et turbinis; dies tubae, et clangoris, etc.. Secundo promittit salutem futuram: et primo promittit liberationem: et ex ipso salvabitur, scilicet tempore, quamvis malo. Oseae 1: salvabo eos in domino deo suo. Secundo salutis modum et ordinem, promittens liberationem a servitute excludens hostium imperium, et erit in die illa... Conteram jugum, ipsum Nabuchodonosor.
Et non dominabitur, quod impletum est temporum simonis. 1 Mach. In fine. Vel referendum ad liberationem factam per christum de potestate Daemonum. Isa. 9: jugum enim oneris ejus, et virgam humeri ejus, et sceptrum exactoris ejus superasti. Et promittens optatum imperium: sed servient, idest alicui qui erit vobis sicut David, sicut simoni et jonathae. Vel zorobabel, qui fuit de stirpe David. Vel christo. David autem imperium erat eis maxime desideratum propter prosperitatem, et pacem quam tempore ipsius habuerunt, et quia non oppresserat eos servitute, sicut Salomon. Ezech. 37: David servus meus princeps eorum in perpetuum. Providet etiam liberationem a captivitate, excludens timorem: tu ergo ne timeas.
Isa. 43: noli timere, quia ego tecum sum.
Ab oriente adducam semen tuum, et ab occidente congregabo te. Et ponens liberationem quantum ad terminum a quo: quia ecce ego salvabo te de terra longinqua. Zachar. 8: ecce ego salvabo populum meum de terra orientis, et de terra occasus solis, et adducam eos: et habitabunt in medio jerusalem, et erunt mihi in populum, et ego ero eis in deum, in veritate et in justitia. Et quantum ad terminum ad quem: et revertetur et quiescet, quantum ad pacis tranquillitatem, et in cunctis, quantum ad rerum ubertatem.
Isa. 32: sedebit populus meus in multitudine pacis, et in tabernaculis fiduciae, et in requie opulenta. Tertio ostendit salutis auctorem: et primo ponit salvatoris praesentiam: quoniam tecum ego sum. Supra 20: dominus mecum est tamquam bellator fortis: idcirco qui persequuntur me cadent, et infirmi erunt, et confundentur vehementer, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, quod nunquam delebitur.
Secundo in hostes vindictam: faciam enim consummationem: ad finem consumptionis perducet eos. Isa. 10: consummationem et abbreviationem dominus deus exercituum faciet in medio omnis terrae. Tertio ad vos conservationis misericordiam: te autem non faciam in consummationem, ut scilicet non sint tuae reliquiae. Supra 5: verumtamen in diebus illis, ait dominus, non faciam vos in consummationem. Quarto infert moderatam poenam ad castigandum: castigabo te in judicio. Supra 10: corripe me, domine, verumtamen in judicio, et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me, in judicio, aequitatis.