Hic promittit liberationem a destructione, et afflictione magna quam sustinuerant: et circa hoc duo. Primo proponit praecedentem destructionem, ostendens ipsius magnitudinem, quia quasi haec erit castigationis quantitas ut in virtute humana reparari non possit: fractura, quae dicit interruptionem continuitatis, et significat destructionem hominum, vel civitatum, insanabilis, quantum in se est, licet deus salvare possit, propter magnitudinem pessima, propter profunditatem. Thren. 2: magna est velut mare contritio tua: quis medebitur tui? excludens etiam humani auxilii subventionem, sive per judicium justitiae judicantis de injuria illata: non est qui judicet, contra hostes, ad illigandum, sicut qui curant plagas ligant emplastra super ipsas. Isa. 59: vidit dominus, et malum apparuit in oculis ejus, quia non est judicium. Sive secundum affectum amicitiae subvenientis: utilitas non est tibi, ab amicis scilicet, quia vere medicum offendisti. Thren. 1: omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici. Ostendens etiam poenae aequitatem, assignans poenae causam: plaga enim inimici, qui percutit ad mortem, quia est insanabilis, crudeli, quia profunda. Propter multitudinem: unde oportuit esse magnam plagam, quae omnia apostemata comprehenderet: dura, quantum ad obstinationem; et ideo oportuit eam esse vehementem: et profundam quae usque ad intima penetraret. Thren. 2: factus est dominus velut inimicus, praecipitavit Israel, praecipitavit omnia moenia ejus, dissipavit munitiones ejus, et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam. Et excludit murmurantium querelam: quid clamas? murmurando.
Non possunt sanari nisi pulvere mordacissimo, quo putridas carnes et insanabiles amputarem.
Thren. 3: quid murmuravit homo vivens, vir pro peccatis suis? secundo promittit liberationem: et primo promittit subventionis beneficium quantum ad vindictae judicium, contra injuriam illatam in personis, quia non est alius qui liberet, qui comedunt, occidendo, hostes, captivantes te. Supra 2: omnes qui devorant eum derelinquunt, mala venient super eos, dicit dominus.
Et contra injuriam illatam in rebus: et qui te vastant, quantum ad bona immobilia praedatores, quantum ad mobilia. Isa. 33: vae qui praedaris, nonne et ipse praedaberis? et quantum ad curatoris amicabilem affectum, ponens curationem, obducam: idest, ita perfecte curabo quod nec vestigium appareat praecedentis plagae. Psal. 146: qui sanat contritos corde, et alligat contritione, eorum. Haec sub zorobabel quando Assyrios, idest Ninivem, vastaverunt Babylonii et chaldaei, et ipsos medi et Persae. Et tunc obducta est cicatrix, etc.. Et assignat rationem: quia ejectam vocaverunt te, scilicet hostes. Proverb. 24: cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas, et in ruina ejus ne exultet cor tuum; ne forte videat dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam.
Insultatio enim hostium est causa divinae miserationis.
Secundo ostendit subveniendi modum: haec dicit dominus: et primo quantum ad modum auxiliandi: ecce ego convertam; secundo quantum ad modum vindicandi: ecce turbo domini furor egrediens.
Circa primum primo promittit restaurationem aedificiorum omnium generaliter: convertam, idest restituam ad statum pristinum, tabernaculorum, domorum. Isa. 61: aedificabunt deserta populorum, et ruinas antiquas erigent, et instaurabunt civitates desertas, et dissipatas in generationem et generationem. Et quantum ad principalia specialiter: et aedificabitur civitas, idest jerusalem.
Isa. 44: qui dico jerusalem, habitaberis; et civitatibus Juda, aedificabimini; et deserta ejus suscitabo. Secundo promittit prosperitatem hominum quantum ad cordis jucunditatem: et egredietur de eis laus. Isa. 51: gaudium, et laetitia invenietur in ea, et gratiarum actio, et vox laudis.
Quantum ad populi multitudinem: multiplicabo eos et non minuentur, quantum in me est, et nisi ex culpa eorum proveniat. Psalm. 138: dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Vel intelligendum de his qui ad christum convertuntur.
Et quantum ad hominis exaltationem: et glorificabo, vel corporaliter, vel spiritualiter quantum ad virtutis sanctitatem, et erunt filii ejus sicut a principio, idest similes sanctis patribus, coram me, per vitae munditiam. Et visitabo, quia defendam eos, et vindicabo. Job 29: quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus deus custodiebat me? tertio quantum ad rectorum bonitatem, ponens primo ipsorum propinquitatem quia ex eodem genere: et erit dux ex eo. Hoc refertur ad zorobabel, vel ad christum. Oseae 2: dabo eis vinitores ejus ex eodem loco. Secundo eorum sanctitatem, et applicabo eum, et accedet, per justitiam, quis enim iste est qui applicet cor suum? in quo ostenditur auctor applicandi, quia nullus applicatur nisi a deo tractus.
Joan. 6: nemo potest venire ad me, nisi pater, qui misit me, traxerit eum. Tertio tangit justitiae utilitatem: et eritis mihi in populum. Eccli. 10: qualis est rector civitatis, tales et inhabitantes in ea.