Hic consolatur eos ex promissione prosperitatis: et circa hoc duo facit. Primo promittit prosperitatem gentis; secundo ampliationem civitatis, ibi, ecce dies veniunt etc.. Prima in tres. In prima consolatur decem tribus; in secunda duas, ibi, haec dicit dominus, etc., in tertia utrasque, ibi, ecce dies venient, etc.. Prima in duas. In prima ponitur destructi populi restauratio; in secunda restaurationis ordo, ibi, quia haec dicit dominus: exultate in laetitia Jacob. Circa primum tria. Primo promittit eis restaurationem ad religionis cultum: in tempore illo, vel post reditum de Babylone, universis, quantum ad illos de decem tribubus, qui duabus adhaeserunt; vel quantum ad omnes, quia omnis Israel salvus fiet, postquam plenitudo gentium introjerit: ad Rom. 11. Apoc. 20: ipsi populus ejus erunt, et ipse deus cum eis erit eorum deus. Secundo promittit restaurationem ad nativitatis locum, promittens revocationis beneficium: populus qui remanserat a gladio, Babylonis, in deserto, in terra captivitatis, in qua a deo deserti videbuntur, per quam purgati ad terram suam redierunt, sicut per desertum ad terram promissionis quondam, invenit gratiam, idest hanc misericordiam apud deum, quod vadet ad requiem, idest ad terram suam, in qua pacifice requiescet: quod potest mystice exponi quantum ad pacem quam tempore simonis Machabaei habuerunt: 1 Mach. 14. Isa. 13: sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciae, et in requie opulenta. Determinans revocationis tempus: longe, antequam futurum fit, apparuit, revelans futuram liberationem. Supra 28: confringam jugum Nabuchodonosor regis Babylonis post duos annos dierum de collo omnium gentium.
Habac. 2: adhuc visus procul, et apparebit in finem, et non mentietur. Et ostendens revocantis affectum: in caritate perpetua dilexi te, quasi dicat: non ad tempus, sed in perpetuum tibi bona largitus est, attraxit, ad locum tuum, miserans, misericordiam exterius beneficio complens. Oseae 11: in funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis. Supra 2: recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam, et caritatem desponsationis tuae. Tertio promittit revocationem ad prosperitatis statum: et primo promittit prosperitatem quantum ad reparationem gentis: rursumque aedificabo, secundum metaphoram qua dicitur domus Israel. Supra 24: aedificabo eos, et non destruam; plantabo eos, et non evellam.
Quantum ad jucunditatem cordis: virgo Israel, ornaberis tympanis tuis, idest ornata incedes ludens ad tactum tympani. Isa. 30: laetitia cordis, sicut qui pergit cum tibia, ut intret in montem domini ad fortem Israel. Et quantum ad tranquillitatem pacis: adhuc plantabis vineas in montibus Samariae, propter tres civitates quae additae sunt Judaeis: 1 Mach. 10: plantabunt donec tempus veniat; quasi dicat: propter timorem hostium non praeoccupabunt tempus vindemiae.
Isa. 65: plantabunt vineas, et comedent fructus earum. Secundo assignat prosperitatis rationem: quia erit dies; in quo significatur reversio ad cultum dei, ad quem mutuo se exhortantur.
In sion, et non in bethel ad vitulos jeroboam: 3 Reg. 12. Et isa. 2: venite, ascendamus ad montem domini, et ad domum dei Jacob; et docebit nos vias, et ambulabimus in semitis ejus.