Hic prosequitur operationis ordinem: et circa hoc duo. Primo inducit eos ad exultationem: exultate in laetitia. Psal. 80: exultate deo adjutori nostro, jubilate deo Jacob. Ad quam exultationem exprimendam indicit hostium insultationem: et hinnite, insultantes, contra caput gentium, idest regem Babyloniae, vel Assyriorum, qui captivavit vos. Habac. 2. Numquid non repente consurgent qui mordeant te, et suscitabuntur lacerantes te, et eris in rapinam eis? et etiam divinam laudem, personate, in Psalteriis, et hujusmodi.
Secundo ponit liberationis ordinem: ecce ego adducam eos, describens reversionis terminum a quo, de terra Aquilonis, et revertentium caetum, inter quos; quasi dicat: nullus vel aliqua corporis infirmitate a reditu impedietur; hoc quia securi venient. Isa. 35: erit saliens sicut cervus claudus. Et etiam reversionis modum, in fletu: quidam propter laetitiam reversionis, et quidam videntes terrae vastitatem. 1 esdr. 3: nec poterat quisque cognoscere vocem clamoris laetantium, et vocem fletus populi.
Et in misericordia reducam eos, a rubore mentis.
Isa. 54: in miserationibus magnis congregabo te. Per torrentes aquarum, per quas navigantes faciliter vadunt, et juxta eos sunt viae bonae; in quo excluditur labor itineris, et taedium. Prov. 3: ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget. Tertio assignat rationem ex paterno affectu, quo ad eos movetur: quia factus sum pater: unde sicut pater non possum dimittere quin eorum miserear. Inter omnes enim populos primogenitus Israel. Exod. 4: filiis autem joseph data sunt primogenita, sicut dicitur 1 Paral. 5, in quo ephraim Manassi praelatus est: Gen. 48: unde relinquitur ephraim primogenitum esse.