Hic ponitur divulgatio liberationis. Et primo excitat gentes ad attentionem. Audite, ut omnes in ipso confidant qui taliter liberare potest. Isa. 49: audite insulae, et attendite populi de longe.
Secundo praenuntiat populi liberationem, non impediente divina indignatione, quia qui dispergit Israel congregabit eum. Isa. 40: sicut pastor gregem suum pascet in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit, fetas ipse portabit.
Nec impediente detinentium potestate: redemit, quondam ab Aegyptiis, et de manu potentioris, scilicet chaldaei. Psal. 71: liberavit pauperem a potente, et pauperem cui non erat adjutor.
Tertio promittit liberatis prosperitatem: et primo quantum ad omnes promittit religionis debitam observantiam: in monte sion, non in bethel ad vitulos.
Isa. 51: qui redempti sunt a domino revertentur, et venient in sion laudantes, et laetitia sempiterna super capita eorum. Et temporalium bonorum affluentiam, ponens bonorum fertilitatem quantum ad terrae nascentia quae in cibum nostrum producuntur, et condiuntur, quantum ad animalia. Et confluent, et laudabunt, deum, super frumento et vino. Genes. 27: frumento, vino, et oleo stabilivi eum. Et possidentium satietatem: eritque anima eorum quasi hortus irriguus, qui pluviam non expectat. Hoc potest intelligi de bonis spiritualibus collatis per christum; quod nunc ex parte, in futuro ex toto complebitur.
Apoc. 7: non esurient, neque sitient amplius, neque cadet super illos sol, neque ullus aestus.
Et cordis laetitiam, quantum ad signa laetitiae: laetabitur virgo. Supra 30: egredietur de eis laus, voxque ludentium, et multiplicabo eos etc..
Et quantum ad cessationem tristitiae: convertam luctum eorum in gaudium. Tob. 3: post tempestatem tranquillum facis, et post lacrymationem et fletum, exultationem infundis. Secundo specialiter quantum ad sacerdotes: inebriabo, idest abundanter satiabo, pinguedine, abundantia oblationum et sacrificiorum, et populus adimplebitur, ut deo offerre possit. Hoc autem spiritualiter intelligitur de pinguedine devotionis. Psal. 62: sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exultationis laudabit os meum.