Hic ponitur gentium consolatio. Et primo inducit matris fletum: Rachel, quae fuit mater joseph, plorantis, destructionem filiorum suorum.
Figurative loquitur, secundum quod dicitur hyperbolice, in parentes mortuos tristitiam redundare de filiorum adversitate. Vel quia in Romana captivitate juxta sepulcrum Rachelis Judaei captivi ducti sunt, et venditi. Vel quia figurative dicitur plorare pueros juxta se occisos, cum ipsa juxta bethleem sepulta sit, sicut habetur Gen. 35, lamentationis, quae fit verbis dolorem exprimentibus, fletus, quantum ad emissionem lacrymarum, luctus, quantum ad quamdam observantiam in expressione doloris, sicut fit in mutatione vestium, et hujusmodi. Supra 3: vox in viis audita est, ploratus, et ululatus filiorum Israel: quoniam iniquam fecerunt viam suam, obliti sunt domini dei sui. Excludit consolationis remedium: et nolentis consolari super eis, quia non sunt, reversi cum aliis, quia ad nihilum redacti sunt. Oseae 13: consolatio abscondita est ab oculis meis, quia ipse inter fratres dividet. Secundo impendit consolationis remedium: haec dicit dominus: quiescat vox, quantum ad lamentationem, oculi, quantum ad fletum.
Apoc. 21: absterget deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum: et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra: quia prima abierunt. Tertio promittit liberationis beneficium: et primo quantum ad terminum a quo, quia merces, in quo ostenditur per meritum sanctorum patrum eos liberatos. Inimici, chaldaei.
Isa. 40: ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo. Secundo quantum ad terminum ad quem: et est spes novissimis ad significandum quod in novissimis temporibus revertentur ad veram fidem, et forte etiam ad terram suam mortuo Antichristo. Proverb. 10: expectatio justorum laetitia, spes autem impiorum peribit.