Hic ponitur revocatio ipsorum in terram suam: et primo ponitur revocatio: revertere... Usquequo deliciis dissolveris filia vaga? hoc dicitur quantum ad illos qui absorpti deliciis chaldaeorum, in terram promissionis reverti nolebant, qui recte propter mollitiem mulieres vocantur. Supra 3: tu autem fornicata es cum amatoribus multis; tamen revertere ad me, dicit dominus, et ego suscipiam te. Secundo ponitur revocationis ratio ex christi incarnatione, quae omnes inducere debet ut a deliciis recedant: quia creavit dominus novum super terram; quia sola divina virtute agente, conceptio illa facta est. Femina, propter fragilis sexus conditionem, circumdabit, in utero suo, virum, christum ab initio conceptionis suae perfectum in scientia et gratiam. Unde ad terram in qua novum hoc evenire debet, debetis properare, Ephes. 4: induite novum hominem qui secundum deum creatus est, in justitia et sanctitate veritatis.
Zach. 6: ecce vir, oriens nomen ejus: et subter eum orietur; et aedificabit templum domino.