Hic ponitur consolatio specialiter ad duas tribus: et primo ponitur laeta Annuntiatio, quia annuntiat religionis sanctitatem: adhuc dicent, dominum, et templum ipsius laudantes, non idola: pulchritudo justitiae, mons sanctus, idest mons sion: ex eo enim doctrina legis, et judicium in totum regnum diffundebatur, propter sacerdotes, et reges, qui ibi morabantur. Psalm. 144: magnus dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis. Vel mons, idest christus. Dan. 2: lapis excisus de monte. Promittit etiam pacis securitatem, et habitabunt. Isa. 62: non vocaberis ultra derelicta, et terra tua non vocabitur amplius desolata; sed vocaberis voluntas mea in ea, et terra tua inhabitabitur. Promittit etiam bonorum ubertatem: quia inebriavi, abunde replevi, animam lassam, pristinis tribulationibus.
Psal. 106: quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis. Secundo ponitur annuntiantis exultatio: ideo quasi de somno suscitatus sum, divina scilicet revelatione, dulcis, propter visam prosperitatem. Possunt etiam esse verba populi, et somnus significat praecedentem miseriam, dulcis, inquantum misericordiam consequitur.
Psalm. 3: ego dormivi, et soporatus, sum, et exsurrexi, quia dominus suscepit me. Eccl. 5: dulcis est somnus operanti, sive parum, sive multum comedat.